Psalmus 80.
Exsultáte Deo adjutóri nostro: * jubiláte Deo Jacob.
2 Súmite psalmum, et date týmpanum: * psaltérium jucúndum cum cíthara.
3 Buccináte in Neoménia tuba, * in insígni die solemnitátis vestræ.
4 Quia præcéptum in Israël est: * et judícium Deo Jacob.
5 Testimónium in Joseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: * linguam, quam non nóverat, audívit.
6 Divértit ab onéribus dorsum ejus: * manus ejus in cóphino serviérunt.
7 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te: * exaudívi te in abscóndito tempestátis: probávi te apud aquam contradictiónis.
8 Audi pópulus meus, et contestábor te: * Israël si audíeris me, non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
9 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti: * diláta os tuum, et implébo illud.
10 Et non audívit pópulus meus vocem meam: * et Israël non inténdit mihi.
11 Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum, * ibunt in adinventiónibus suis.
12 Si pópulus meus audísset me: * Israël si in viis meis ambulásset:
13 Pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem: * et super tribulántes eos misíssem manum meam.
14 Inimíci Dómini mentíti sunt ei: * et erit tempus eórum in sǽcula.
15 Et cibávit eos ex ádipe fruménti: * et de petra, melle saturávit eos.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 81.
Deus stetit in synagóga deórum: * in médio autem deos dijúdicat.
2 Usquequo judicátis iniquitátem: * et fácies peccatórum súmitis?
3 Judicáte egéno, et pupíllo: * húmilem, et paúperem justificáte.
4 Erípite paúperem: * et egénum de manu peccatóris liberáte.
5 Nesciérunt, neque intellexérunt, in ténebris ámbulant: * movebúntur ómnia fundaménta terræ.
6 Ego dixi: Dii estis, * et fílii Excélsi omnes.
7 Vos autem sicut hómines moriémini: * et sicut unus de princípibus cadétis.
8 Surge Deus, júdica terram: * quóniam tu hæreditábis in ómnibus Géntibus.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 82.
Deus, quis símilis erit tibi? * Ne táceas, neque compescáris Deus:
2 Quóniam ecce inimíci tui sonuérunt: * et qui odérunt te, extulérunt caput.
3 Super pópulum tuum malignavérunt consílium: * et cogitavérunt advérsus sanctos tuos.
4 Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente: * et non memorétur nomen Israël ultra.
5 Quóniam cogitavérunt unanímiter: * simul advérsum te testaméntum disposuérunt, tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ:
6 Moab, et Agaréni, Gebal, et Ammon, et Amalec: * alienígenæ cum habitántibus Tyrum.
7 Etenim Assur venit cum illis: * facti sunt in adjutórium fíliis Lot.
8 Fac illis sicut Mádian, et Sísaræ: * sicut Jabin in torrénte Cisson.
9 Disperiérunt in Endor: * facti sunt ut stercus terræ.
10 Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, * et Zébee et Sálmana:
11 Omnes príncipes eórum: * qui dixérunt: Hæreditáte possideámus Sanctuárium Dei.
12 Deus meus pone illos ut rotam: * et sicut stípulam ante fáciem venti.
13 Sicut ignis, qui combúrit silvam: * et sicut flamma combúrens montes:
14 Ita persequéris illos in tempestáte tua: * et in ira tua turbábis eos.
15 Imple fácies eórum ignomínia: * et quærent nomen tuum Dómine.
16 Erubéscant, et conturbéntur in sǽculum sǽculi: * et confundántur, et péreant.
17 Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: * tu solus Altíssimus in omni terra.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 83.
Quam dilécta tabernácula tua Dómine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
2 Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.
3 Etenim passer invénit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
4 Altária tua Dómine virtútum: * Rex meus, et Deus meus.
5 Beáti, qui hábitant in domo tua Dómine: * in sǽcula sæculórum laudábunt te.
6 Beátus vir, cujus est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum in loco quem pósuit.
7 Etenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.
8 Dómine Deus virtútum exaúdi oratiónem meam: * aúribus pércipe Deus Jacob.
9 Protéctor noster áspice Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:
10 Quia mélior est dies una in átriis tuis, * super míllia.
11 Elégi abjéctus esse in domo Dei mei: * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
12 Quia misericórdiam, et veritátem díligit Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.
13 Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: * Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 84.
Benedixísti Dómine terram tuam: * avertísti captivitátem Jacob.
2 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
3 Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
4 Convérte nos Deus salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
5 Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
6 Deus tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
7 Osténde nobis Dómine misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
8 Aúdiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
9 Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * justítia, et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est: * et justítia de cœlo prospéxit.
13 Etenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
14 Justítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 85.
Inclína Dómine aurem tuam, et exaúdi me: * quóniam inops, et pauper sum ego.
2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
3 Miserére mei Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: * lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te Dómine ánimam meam levávi.
4 Quóniam tu Dómine suávis, et mitis: * et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.
5 Aúribus pércipe Dómine oratiónem meam: * et inténde voci deprecatiónis meæ.
6 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te: * quia exaudísti me.
7 Non est símilis tui in diis Dómine: * et non est secúndum ópera tua.
8 Omnes Gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te Dómine: * et glorificábunt nomen tuum.
9 Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: * tu es Deus solus.
10 Deduc me Dómine in via tua, et ingrédiar in veritáte tua: * lætétur cor meum ut tímeat nomen tuum.
11 Confitébor tibi Dómine Deus meus in toto corde meo, * et glorificábo nomen tuum in ætérnum:
12 Quia misericórdia tua magna est super me: * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
13 Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt te in conspéctu suo.
14 Et tu Dómine Deus miserátor et miséricors, * pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax,
15 Réspice in me, et miserére mei: * da impérium tuum púero tuo: et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.
16 Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: * quóniam tu Dómine adjuvísti me, et consolátus es me.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 86.
Fundaménta ejus in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
2 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
3 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
4 Ecce alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 87.
Dómine Deus salútis meæ: * in die clamávi, et nocte coram te.
2 Intret in conspéctu tuo orátio mea: * inclína aurem tuam ad precem meam:
3 Quia repléta est malis ánima mea: * et vita mea inférno appropinquávit.
4 Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum: * factus sum sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber.
5 Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlchris, quorum non es memor ámplius: * et ipsi de manu tua repúlsi sunt.
6 Posuérunt me in lacu inferióri: * in tenebrósis, et in umbra mortis.
7 Super me confirmátus est furor tuus: * et omnes fluctus tuos induxísti super me.
8 Longe fecísti notos meos a me: * posuérunt me abominatiónem sibi.
9 Tráditus sum, et non egrediébar: * óculi mei languérunt præ inópia.
10 Clamávi ad te Dómine tota die: * expándi ad te manus meas.
11 Numquid mórtuis fácies mirabília: * aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi?
12 Numquid narrábit áliquis in sepúlchro misericórdiam tuam, * et veritátem tuam in perditióne?
13 Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua: * et justítia tua in terra obliviónis?
14 Et ego ad te Dómine clamávi: * et mane orátio mea prævéniet te.
15 Ut quid Dómine repéllis oratiónem meam: * avértis fáciem tuam a me?
16 Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea: * exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus.
17 In me transiérunt iræ tuæ: * et terróres tui conturbavérunt me.
18 Circumdedérunt me sicut aqua tota die: * circumdedérunt me simul.
19 Elongásti a me amícum et próximum: * et notos meos a miséria.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 88.
Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
2 In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
3 Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cœlis: * præparábitur véritas tua in eis.
4 Dispósui testaméntum eléctis meis, jurávi David servo meo: * usque in ætérnum præparábo semen tuum.
5 Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
6 Confitebúntur cœli mirabília tua Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei?
8 Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt.
9 Dómine Deus virtútum quis símilis tibi? * potens es Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
10 Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum ejus tu mítigas.
11 Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
12 Tui sunt cœli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem ejus tu fundásti: * Aquilónem, et mare tu creásti.
13 Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum bráchium cum poténtia.
14 Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * justítia et judícium præparátio sedis tuæ.
15 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit jubilatiónem.
16 Dómine in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in justítia tua exaltabúntur.
17 Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
18 Quia Dómini est assúmptio nostra: * et sancti Israël regis nostri.
19 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui adjutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea.
20 Invéni David servum meum: * óleo sancto meo unxi eum.
21 Manus enim mea auxiliábitur ei: * et bráchium meum confortábit eum.
22 Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non appónet nocére ei.
23 Et concídam a fácie ipsíus inimícos ejus: * et odiéntes eum in fugam convértam.
24 Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
25 Et ponam in mari manum ejus: * et in flumínibus déxteram ejus.
26 Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
27 Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.
28 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum meum fidéle ipsi.
29 Et ponam in sǽculum sǽculi semen ejus: * et thronum ejus sicut dies cœli.
30 Si autem derelíquerint fílii ejus legem meam: * et in judíciis meis non ambuláverint:
31 Si justítias meas profanáverint: * et mandáta mea non custodíerint:
32 Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta eórum.
33 Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in veritáte mea:
34 Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
35 Semel jurávi in sancto meo, si David méntiar: * semen ejus in ætérnum manébit.
36 Et thronus ejus sicut sol in conspéctu meo, * et sicut luna perfécta in ætérnum: et testis in cœlo fidélis.
37 Tu vero repulísti et despexísti: * distulísti christum tuum.
38 Evertísti testaméntum servi tui: * profanásti in terra Sanctuárium ejus.
39 Destruxísti omnes sepes ejus: * posuísti firmaméntum ejus formídinem.
40 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam: * factus est oppróbrium vicínis suis.
41 Exaltásti déxteram depriméntium eum: * lætificásti omnes inimícos ejus.
42 Avertísti adjutórium gládii ejus: * et non es auxiliátus ei in bello.
43 Destruxísti eum ab emundatióne: * et sedem ejus in terram collisísti.
44 Minorásti dies témporis ejus: * perfudísti eum confusióne.
45 Usquequo Dómine avértis in finem: * exardéscet sicut ignis ira tua?
46 Memoráre quæ mea substántia: * numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum?
47 Quis est homo, qui vivet, et non vidébit mortem: * éruet ánimam suam de manu ínferi?
48 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ Dómine, * sicut jurásti David in veritáte tua?
49 Memor esto Dómine oppróbrii servórum tuórum * (quod contínui in sinu meo) multárum Géntium.
50 Quod exprobravérunt inimíci tui Dómine, * quod exprobravérunt commutatiónem Christi tui.
51 Benedíctus Dóminus in ætérnum: * fiat, fiat.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 93.
Deus ultiónum Dóminus: * Deus ultiónum líbere egit.
2 Exaltáre qui júdicas terram: * redde retributiónem supérbis.
3 Usquequo peccatóres Dómine, * úsquequo peccatóres gloriabúntur:
4 Effabúntur, et loquéntur iniquitátem: * loquéntur omnes, qui operántur injustítiam?
5 Pópulum tuum Dómine humiliavérunt: * et hæreditátem tuam vexavérunt.
6 Víduam, et ádvenam interfecérunt: * et pupíllos occidérunt.
7 Et dixérunt: Non vidébit Dóminus, * nec intélliget Deus Jacob.
8 Intellígite insipiéntes in pópulo: * et stulti aliquándo sápite.
9 Qui plantávit aurem, non aúdiet? * aut qui finxit óculum, non consíderat?
10 Qui córripit Gentes, non árguet: * qui docet hóminem sciéntiam?
11 Dóminus scit cogitatiónes hóminum, * quóniam vanæ sunt.
12 Beátus homo, quem tu erudíeris Dómine: * et de lege tua docúeris eum,
13 Ut mítiges ei a diébus malis: * donec fodiátur peccatóri fóvea.
14 Quia non repéllet Dóminus plebem suam: * et hæreditátem suam non derelínquet.
15 Quoadúsque justítia convertátur in judícium: * et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde.
16 Quis consúrget mihi advérsus malignántes? * aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?
17 Nisi quia Dóminus adjúvit me: * paulo minus habitásset in inférno ánima mea.
18 Si dicébam: Motus est pes meus: * misericórdia tua Dómine adjuvábat me.
19 Secúndum multitúdinem dolórum meórum in corde meo: * consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
20 Numquid adhǽret tibi sedes iniquitátis: * qui fingis labórem in præcépto?
21 Captábunt in ánimam justi: * et sánguinem innocéntem condemnábunt.
22 Et factus est mihi Dóminus in refúgium: * et Deus meus in adjutórium spei meæ.
23 Et reddet illis iniquitátem ipsórum: et in malítia eórum dispérdet eos: * dispérdet illos Dóminus Deus noster.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 95.
Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino omnis terra.
2 Cantáte Dómino, et benedícite nomini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
3 Annuntiáte inter Gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
5 Quóniam omnes dii Géntium dæmónia: * Dóminus autem cœlos fecit.
6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
7 Afférte Dómino pátriæ Géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in Géntibus quia Dóminus regnávit.
10 Etenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
11 Læténtur cœli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 96.
Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cœli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
8 Adoráte eum omnes Angeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
9 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua Dómine:
10 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
11 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
12 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
13 Lætámini justi in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja, allelúja, allelúja.
Versiculus.
℣. Lux perpétua lucébit sanctis tuis Dómine, allelúja.
℟. Et ætérnitas témporum, allelúja.
Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.
Vater unser.
Im Himmel, geheiliget werde Dein Name, Dein Reich komme, Dein Wille geschehe, wie im Himmel, so auf Erden! Unser tägliches Brot gib uns heute; und vergib uns unsere Schuld, wie auch wir vergeben unseren Schuldigern;
℣. Und führe uns nicht in Versuchung.
℟. Sondern erlöse uns von dem Bösen.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, * qui cum Patre et Spíritu sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Die Güte und Barmherzigkeit dessen möge uns beistehen, * der mit dem Vater und dem Heiligen Geiste lebt und herrscht in alle Ewigkeit.
℟. Amen.
Act. 8. b.
Vir autem quidam nómine Simon, qui ante fúerat in civitáte magus, sedúcens gentem Samaríæ, dicens se esse áliquem magnum: cui auscultábant omnes a mínimo usque ad máximum, dicéntes: Hic est virtus Dei, quæ vocátur magna. Attendébant autem eum, propter quod multo témpore magíis suis dementásset eos. Cum vero credidíssent Philíppo evangelizánti de regno Dei, in nómine Jesu Christi baptizabántur viri ac mulíeres. Tunc Simon et ipse crédidit: et cum baptizátus esset, adhærébat Philíppo. Videns étiam signa, et virtútes máximas fíeri, stupens admirabátur.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.
Du aber, Herr, erbarme Dich unser.
Dank sei Gott.
Responsorium I.
Cum autem audíssent Apóstoli, qui erant Jerosólymis, quod recepísset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum, et Joánnem. Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis, ut accíperent Spíritum sanctum: nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Jesu. Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum sanctum. Cum vidísset autem Simon, quia per impositiónem manus Apostolórum darétur Spíritus sanctus, óbtulit eis pecúniam, dicens: Date et mihi hanc potestátem, ut cuicúmque imposúero manus, accípiat Spíritum sanctum. ¶ Petrus autem dixit ad eum: Pecúnia tua tecum sit in perditiónem: quóniam donum Dei existimásti pecúnia possidéri. Non est tibi pars, neque sors in sermóne isto. Cor enim tuum non est rectum coram Deo. Pœniténtiam ítaque age ab hac nequítia tua: et roga Deum, si forte remittátur tibi hæc cogitátio cordis tui. In felle enim amaritúdinis, et obligatióne iniquitátis vídeo te esse. Respóndens autem Simon, dixit: Precámini vos pro me ad Dóminum, ut nihil véniat super me horum, quæ dixístis.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.
Du aber, Herr, erbarme Dich unser.
Dank sei Gott.
Responsorium II.
Anicétus Syrus, imperatóre Marco Aurélio Antoníno, prǽfuit Ecclésiæ. Decrévit, ne clérici comam nutrírent. Quínquies mense Decémbri ordinávit presbýteros decem et septem, diáconos quátuor, epíscopos per divérsa loca novem. Vixit in pontificátu annos octo, menses octo, dies vigínti quátuor. Propter Christi fidem martýrio coronátus, sepúltus est via Appia in cœmetério, quod póstea Callísti appellátum est, décimo quinto Kaléndas Majas.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.
Du aber, Herr, erbarme Dich unser.
Dank sei Gott.