Psalmus 118. 81-96.
Defécit in salutáre tuum ánima mea: * et in verbum tuum supersperávi.
82 Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, * dicéntes: Quando consoláberis me?
83 Quia factus sum sicut uter in pruína: * justificatiónes tuas non sum oblítus.
84 Quot sunt dies servi tui? * quando fácies de persequéntibus me judícium?
85 Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes: * sed non ut lex tua.
86 Omnia mandáta tua véritas: * iníque persecúti sunt me, ádjuva me.
87 Paulo minus consummavérunt me in terra: * ego autem non derelíqui mandáta tua.
88 Secúndum misericórdiam tuam vivífica me: * et custódiam testimónia oris tui.
89 In ætérnum Dómine, * verbum tuum pérmanet in cœlo.
90 In generatiónem et generatiónem véritas tua: * fundásti terram, et pérmanet.
91 Ordinatióne tua persevérat dies: * quóniam ómnia sérviunt tibi.
92 Nisi quod lex tua meditátio mea est: * tunc forte periíssem in humilitáte mea.
93 In ætérnum non oblivíscar justificatiónes tuas: * quia in ipsis vivificásti me.
94 Tuus sum ego, salvum me fac: * quóniam justificatiónes tuas exquisívi.
95 Me exspectavérunt peccatóres ut pérderent me: * testimónia tua intelléxi.
96 Omnis consummatiónis vidi finem: * latum mandátum tuum nimis.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 118. 97-112.
Quómodo diléxi legem tuam Dómine? * tota die meditátio mea est.
98 Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo: * quia in ætérnum mihi est.
99 Super omnes docéntes me intelléxi: * quia testimónia tua meditátio mea est.
100 Super senes intelléxi: * quia mandáta tua quæsívi.
101 Ab omni via mala prohíbui pedes meos: * ut custódiam verba tua.
102 A judíciis tuis non declinávi: * quia tu legem posuísti mihi.
103 Quam dúlcia faúcibus meis elóquia tua, * super mel ori meo!
104 A mandátis tuis intelléxi: * proptérea odívi omnem viam iniquitátis.
105 Lucérna pédibus meis verbum tuum, * et lumen sémitis meis.
106 Jurávi, et státui * custodíre judícia justítiæ tuæ.
107 Humiliátus sum usquequáque Dómine: * vivífica me secúndum verbum tuum.
108 Voluntária oris mei beneplácita fac Dómine: * et judícia tua doce me.
109 Anima mea in mánibus meis semper: * et legem tuam non sum oblítus.
110 Posuérunt peccatóres láqueum mihi: * et de mandátis tuis non errávi.
111 Hæreditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum: * quia exsultátio cordis mei sunt.
112 Inclinávi cor meum ad faciéndas justificatiónes tuas in ætérnum, * propter retributiónem.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 118. 113-128.
Iníquos ódio hábui: * et legem tuam diléxi.
114 Adjútor et suscéptor meus es tu: * et in verbum tuum supersperávi.
115 Declináte a me malígni: * et scrutábor mandáta Dei mei.
116 Súscipe me secúndum elóquium tuum, et vivam: * et non confúndas me ab exspectatióne mea.
117 Adjuva me, et salvus ero: * et meditábor in justificatiónibus tuis semper.
118 Sprevísti omnes discedéntes a judíciis tuis: * quia injústa cogitátio eórum.
119 Prævaricántes reputávi omnes peccatóres terræ: * ídeo diléxi testimónia tua.
120 Confíge timóre tuo carnes meas: * a judíciis enim tuis tímui.
121 Feci judícium et justítiam: * non tradas me calumniántibus me.
122 Súscipe servum tuum in bonum: * non calumniéntur me supérbi.
123 Oculi mei defecérunt in salutáre tuum: * et in elóquium justítiæ tuæ.
124 Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam: * et justificatiónes tuas doce me.
125 Servus tuus sum ego: * da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.
126 Tempus faciéndi Dómine: * dissipavérunt legem tuam.
127 Ideo diléxi mandáta tua, * super aurum et topázion.
128 Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar: * omnem viam iníquam ódio hábui.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.