Psalmus 137.
Confitébor tibi Dómine in toto corde meo: * quóniam audísti verba oris mei.
2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: * adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
3 Super misericórdia tua, et veritáte tua: * quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum.
4 In quacúmque die invocávero te, exaúdi me: * multiplicábis in ánima mea virtútem.
5 Confiteántur tibi Dómine omnes reges terræ: * quia audiérunt ómnia verba oris tui:
6 Et cantent in viis Dómini: * quóniam magna est glória Dómini.
7 Quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit: * et alta a longe cognóscit.
8 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me: † et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, * et salvum me fecit déxtera tua.
9 Dóminus retríbuet pro me: † Dómine misericórdia tua in sǽculum: * ópera mánuum tuárum ne despícias.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 138.
Dómine probásti me, et cognovísti me: * tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
2 Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
3 Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
4 Ecce Dómine tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
5 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
6 Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
7 Si ascéndero in cœlum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
8 Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris:
9 Etenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
10 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
11 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, † et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus.
12 Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
13 Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: † mirabília ópera tua, * et ánima mea cognóscit nimis.
14 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
15 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, † et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
16 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
17 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
18 Si occíderis Deus peccatóres: * viri sánguinum declináte a me:
19 Quia dícitis in cogitatióne: * accípient in vanitáte civitátes tuas.
20 Nonne qui odérunt te Dómine óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
21 Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
22 Proba me Deus et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
23 Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 139.
Eripe me Dómine ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
2 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prǽlia.
3 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
4 Custódi me Dómine de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
5 Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
6 Et funes extendérunt in láqueum: * juxta iter scándalum posuérunt mihi.
7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exaúdi Dómine vocem deprecatiónis meæ.
8 Dómine, Dómine virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli:
9 Ne tradas me Dómine a desidério meo peccatóri: † cogitavérunt contra me, * ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
10 Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
11 Cadent super eos carbónes, † in ignem dejícies eos: * in misériis non subsístent.
12 Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum injústum mala cápient in intéritu.
13 Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis: * et vindíctam paúperum.
14 Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 140.
Dómine clamávi ad te, exaúdi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
3 Pone Dómine custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
5 Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
6 Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
7 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
8 Aúdient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
9 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: † quia ad te Dómine, Dómine óculi mei: * in te sperávi, non aúferas ánimam meam.
10 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
11 Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 141.
Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
2 Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
3 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
4 In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
5 Considerábam ad déxteram et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
6 Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
7 Clamávi ad te Dómine, † dixi: Tu es spes mea, * pórtio mea in terra vivéntium.
8 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
9 Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
10 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant justi, donec retríbuas mihi.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.