Psalmus 115.
Crédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.
2 Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
3 Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
4 Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
5 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus:
6 O Dómine quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.
7 Dirupísti víncula mea: † tibi sacrificábo hóstiam laudis, * et nomen Dómini invocábo.
8 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus: * in átriis domus Dómini, in médio tui Jerúsalem.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 119.
Ad Dóminum cum tribulárer clamávi: * et exaudívit me.
2 Dómine líbera ánimam meam a lábiis iníquis, * et a lingua dolósa.
3 Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi * ad linguam dolósam?
4 Sagíttæ poténtis acútæ, * cum carbónibus desolatóriis.
5 Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: † habitávi cum habitántibus Cedar: * multum íncola fuit ánima mea.
6 Cum his, qui odérunt pacem, eram pacíficus: * cum loquébar illis, impugnábant me gratis.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 139.
Eripe me Dómine ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
2 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prǽlia.
3 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
4 Custódi me Dómine de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
5 Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
6 Et funes extendérunt in láqueum: * juxta iter scándalum posuérunt mihi.
7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exaúdi Dómine vocem deprecatiónis meæ.
8 Dómine, Dómine virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli:
9 Ne tradas me Dómine a desidério meo peccatóri: † cogitavérunt contra me, * ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
10 Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
11 Cadent super eos carbónes, † in ignem dejícies eos: * in misériis non subsístent.
12 Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum injústum mala cápient in intéritu.
13 Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis: * et vindíctam paúperum.
14 Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 140.
Dómine clamávi ad te, exaúdi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
3 Pone Dómine custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
5 Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
6 Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
7 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
8 Aúdient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
9 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: † quia ad te Dómine, Dómine óculi mei: * in te sperávi, non aúferas ánimam meam.
10 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
11 Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 141.
Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
2 Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
3 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
4 In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
5 Considerábam ad déxteram et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
6 Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
7 Clamávi ad te Dómine, † dixi: Tu es spes mea, * pórtio mea in terra vivéntium.
8 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
9 Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
10 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant justi, donec retríbuas mihi.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.