Die 12 Maji 2026.

Ss. Nerei Achillei et Domitillæ Virginis atque Pancratii Martyrum.

Semiduplex.

Aperi Dómine os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus: intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis tuæ. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Dómine in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas persólvo.


Ad Matutinum.

Dicuntur secreto.

Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Ave María, grátia plena, Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cœli et terræ. Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos: tértia die resurréxit a mórtuis: ascéndit ad cœlos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.

Deinde clara voce:

℣. Dómine, †︎ lábia mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.


℣. Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.




Invitatorium.

Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.

Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.

Psalmus 94.

Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.

Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos: quóniam non repéllet Dóminus plebem suam, quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Allelúja.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus: (Flexis genibus) veníte adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus Deus noster: nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.

Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.

Hódie si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Allelúja.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi, Semper hi errant corde: ipsi vero non cognovérunt vias meas, quibus jurávi in ira mea, si introíbunt in réquiem meam.

Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúja.

Exsúltent in Dómino sancti, * Allelúja.

Hymnus.

Christo profúsum sánguinem,
Et Mártyrum victórias,
Dignámque cœlo laúream
Lætis sequámur vócibus.




Terróre victo sǽculi,
Pœnísque spretis córporis,
Mortis sacræ compéndio
Vitam beátam póssident.

Tradúntur igni Mártyres,
Et bestiárum déntibus:
Armáta sævit úngulis
Tortóris insáni manus.

Nudáta pendent víscera:
Sanguis sacrátus fúnditur:
Sed pérmanent immóbiles
Vitæ perénnis grátia.

Te nunc Redémptor quǽsumus,
Ut Mártyrum consórtio
Jungas precántes sérvulos
In sempitérna sǽcula.

Amen.

Nocturnus I.

Stabunt justi.

Psalmus 1.

Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
4 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
5 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem projícit ventus a fácie terræ.
6 Ideo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
7 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.









Psalmus 2.

Quare fremuérunt Gentes, * et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
3 Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
4 Qui hábitat in cœlis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prǽdicans præcéptum ejus.
7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
8 Póstula a me, et dabo tibi Gentes hæreditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
10 Et nunc reges intellígite: * erudímini qui judicátis terram.
11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
13 Cum exárserit in brevi ira ejus, * beáti omnes qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.















Psalmus 3.

Dómine quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
2 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3 Tu autem Dómine suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
4 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaúdivit me de monte sancto suo.
5 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
6 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge Dómine salvum me fac, Deus meus.
7 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
8 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.










Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt, allelúja.

Versiculus.

℣. Sancti et justi in Dómino gaudéte, allelúja.
℟. Vos elégit Deus in hæreditátem sibi, allelúja.


Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.




Absolutio.

Exaúdi Dómine Jesu Christe preces servórum tuórum, † et miserére nobis, * qui cum Patre et Spíritu sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.


Lectio I.

Jube, domne, benedícere.
Benedictióne perpétua * benedícat nos Pater ætérnus.
℟. Amen.



De Epístola prima beáti Petri Apóstoli.

I. Petr. 4.

Christo ígitur passo in carne, et vos eádem cogitatióne armámini: quia qui passus est in carne, désiit a peccátis: ut jam non desidériis hóminum, sed voluntáti Dei, quod réliquum est in carne vivat témporis. Súfficit enim prætéritum tempus ad voluntátem Géntium consummándam his, qui ambulavérunt in luxúriis, desidériis, vinoléntiis, comessatiónibus, potatiónibus, et illícitis idolórum cúltibus. In quo admirántur non concurréntibus vobis in eámdem luxúriæ confusiónem, blasphemántes. Qui reddent ratiónem ei, qui parátus est judicáre vivos et mórtuos. Propter hoc enim et mórtuis evangelizátum est: ut judicéntur quidem secúndum hómines in carne, vivant autem secúndum Deum in Spíritu. Omnium autem finis appropinquávit.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.



Responsorium I.

℟. Beátus vir qui métuit Dóminum, allelúja: * In mandátis ejus cupit nimis, allelúja, allelúja, allelúja.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus, et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
℟. In mandátis ejus cupit nimis, allelúja, allelúja, allelúja.



Lectio II.

Jube, domne, benedícere.
Unigénitus Dei Fílius * nos benedícere et adjuváre dignétur.
℟. Amen.



Estóte ítaque prudéntes, et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia autem, mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. Hospitáles ínvicem sine murmuratióne: Unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum: cui est glória, et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.



Responsorium II.

℟. Tristítia vestra, allelúja, * Convertétur in gaúdium, allelúja, allelúja.
℣. Mundus autem gaudébit, vos vero contristabímini, sed tristítia vestra.
℟. Convertétur in gaúdium, allelúja, allelúja.



Lectio III.

Jube, domne, benedícere.
Spíritus sancti grátia * illúminet sensus et corda nostra.
℟. Amen.



Caríssimi, nolíte peregrinári in fervóre, qui ad tentatiónem vobis fit, quasi novi áliquid vobis contíngat: sed communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis: quóniam quod est honóris, glóriæ, et virtútis Dei, et qui est ejus Spíritus, super vos requiéscit. Nemo autem vestrum patiátur ut homicída, aut fur, aut malédicus, aut alienórum appetítor. Si autem ut Christiánus, non erubéscat: gloríficet autem Deum in isto nómine. Quóniam tempus est, ut incípiat judícium a domo Dei.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.



Responsorium III.

℟. Pretiósa in conspéctu Dómini, allelúja, * Mors sanctórum ejus, allelúja.
℣. Custódit Dóminus ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.
℟. Mors sanctórum ejus, allelúja.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto.
℟. Mors sanctórum ejus, allelúja.





Nocturnus II.

Ecce.

Psalmus 14.

Dómine quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
4 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
5 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
6 Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
7 Qui facit hæc, * non movébitur in ætérnum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.









Psalmus 15.

Consérva me Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.
2 Sanctis, qui sunt in terra ejus, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.
3 Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.
4 Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.
5 Dóminus pars hæreditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui restítues hæreditátem meam mihi.
6 Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim hæréditas mea præclára est mihi.
7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.
8 Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
9 Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: * ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno: * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
11 Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo: * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.













Psalmus 23.

Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
4 Innocens mánibus et mundo corde, † qui non accépit in vano ánimam suam, * nec jurávit in dolo próximo suo.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
7 Attóllite portas príncipes vestras, † et elevámini portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
8 Quis est iste Rex glóriæ? † Dóminus fortis et potens: * Dóminus potens in prǽlio.
9 Attóllite portas príncipes vestras, † et elevámini portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.












Ecce quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter sanctos sors illórum est, allelúja.

Versiculus.

℣. Lux perpétua lucébit sanctis tuis Dómine, allelúja.
℟. Et ætérnitas témporum, allelúja.


Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.




Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, * qui cum Patre et Spíritu sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.


Lectio IV.

Jube, domne, benedícere.
Deus Pater omnípotens * sit nobis propítius et clemens.
℟. Amen.



Néreus et Achílleus fratres, eunúchi Fláviæ Domitíllæ, a beáto Petro una cum ipsa, ejúsque matre Plautílla, baptizáti, cum Domitíllæ persuasíssent, ut virginitátem suam Deo consecráret, ab ejus sponso Aureliáno tamquam Christiáni accusáti, ob præcláram fídei confessiónem in Póntiam ínsulam relegántur: ubi ad quæstiónem íterum vocáti, et verbéribus cæsi, mox Tarracínam perdúcti, a Minúcio Rufo equúleo et flammis cruciáti, cum constánter negárent se a sancto Petro Apóstolo baptizátos, ullis torméntis cogi posse, ut idólis immolárent, secúri percússi sunt: quorum córpora ab Auspício eórum discípulo, et Domitíllæ educatóre Romam deláta, via Ardeatína sepúlta sunt.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.



Responsorium IV.

℟. Lux perpétua lucébit sanctis tuis Dómine, * Et ætérnitas témporum, allelúja, allelúja.
℣. Lætítia sempitérna erit super cápita eórum: gaúdium et exsultatiónem obtinébunt.
℟. Et ætérnitas témporum, allelúja, allelúja.



Lectio V.

Jube, domne, benedícere.
Christus perpétuæ * det nobis gaúdia vitæ.
℟. Amen.



Flávia Domitílla virgo Romána, Titi et Domitiáni imperatórum neptis, cum sacrum virginitátis velámen a beáto Cleménte Papa accepísset, ab Aureliáno sponso, Titi Aurélii cónsulis fílio, deláta quod Christiána esset, a Domitiáno imperatóre in ínsulam Póntiam est deportáta, ubi in cárcere longum martýrium duxit. Demum Tarracínam dedúcta, íterum Christum conféssa, cum semper constántior apparéret, sub Trajáno imperatóre, júdicis jussu incénso ejus cubículo, una cum Theodóra et Euphrósyna virgínibus et collactáneis suis, gloriósi martýrii cursum confécit, Nonis Maji: quarum córpora íntegra invénta, a Cæsário Diácono sepúlta sunt. Hac vero die duórum fratrum ac Domitíllæ córpora ex diaconía sancti Adriáni simul transláta, in ipsórum Mártyrum basílicam, títuli Fascíolæ, restitúta sunt.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.



Responsorium V.

℟. In servis suis, allelúja, * Consolábitur Deus, allelúja.
℣. Judicábit Dóminus pópulum suum, et in servis suis.
℟. Consolábitur Deus, allelúja.



Lectio VI.

Jube, domne, benedícere.
Ignem sui amóris * accéndat Deus in córdibus nostris.
℟. Amen.



Pancrátius, in Phrýgia nóbili génere natus, puer quatuórdecim annórum Romam venit Diocletiáno et Maximiáno imperatóribus: ubi a Pontífice Románo baptizátus, et in fide christiána erudítus, ob eámdem paulo post comprehénsus, cum diis sacrificáre constánter renuísset, viríli fortitúdine datis cervícibus, illústrem martýrii corónam consecútus est: cujus corpus Octavílla matróna noctu sústulit, et unguéntis delibútum via Aurélia sepelívit.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.



Responsorium VI.

℟. Fíliæ Jerúsalem, veníte et vidéte Mártyres cum corónis, quibus coronávit eos Dóminus * In die solemnitátis et lætítiæ, allelúja.
℣. Quóniam confortávit seras portárum tuárum, benedíxit fílios tuos in te.
℟. In die solemnitátis et lætítiæ, allelúja.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto.
℟. In die solemnitátis et lætítiæ, allelúja.





Nocturnus III.

Lux perpétua.

Psalmus 32.

Exsultáte justi in Dómino: * rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara: * in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum: * bene psállite ei in vociferatióne.
4 Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera ejus in fide.
5 Díligit misericórdiam et judícium: * misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cœli firmáti sunt: * et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesaúris abýssos.
8 Tímeat Dóminum omnis terra: * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília Géntium: * réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis ejus in generatióne et generatiónem.
12 Beáta gens, cujus est Dóminus, Deus ejus: * pópulus, quem elégit in hæreditátem sibi.
13 De cœlo respéxit Dóminus: * vidit omnes fílios hóminum.
14 De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram.
15 Qui finxit sigillátim corda eórum: * qui intélligit ómnia ópera eórum.
16 Non salvátur rex per multam virtútem: * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem: * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia ejus:
19 Ut éruat a morte ánimas eórum: * et alat eos in fame.
20 Anima nostra sústinet Dóminum: * quóniam adjútor et protéctor noster est.
21 Quia in eo lætábitur cor nostrum: * et in nómine sancto ejus sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua Dómine super nos: * quemádmodum sperávimus in te.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
























Psalmus 33.

Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
2 In Dómino laudábitur ánima mea: * aúdiant mansuéti, et læténtur.
3 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
4 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
5 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
6 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
7 Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
8 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
9 Timéte Dóminum omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
10 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
11 Veníte fílii audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
12 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
13 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
14 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
15 Oculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
16 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
17 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
18 Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
19 Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
20 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
21 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
22 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
























Psalmus 45.

Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus quæ invenérunt nos nimis.
2 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
3 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
4 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
5 Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
6 Conturbátæ sunt Gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
7 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
8 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * aúferens bella usque ad finem terræ.
9 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
10 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in Géntibus, et exaltábor in terra.
11 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.













Lux perpétua lucébit sanctis tuis Dómine, et ætérnitas témporum, allelúja.

Versiculus.

℣. Lætítia sempitérna super cápita eórum, allelúja.
℟. Gaúdium et exsultatiónem obtinébunt, allelúja.


Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.




Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum * absólvat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
℟. Amen.


Lectio VII.

Jube, domne, benedícere.
Evangélica léctio * sit nobis salus et protéctio.
℟. Amen.



Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 4. f.

In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ.

Ex Homil. 28. habita in Basilica horum Ss. Martyrum, in die natalis eorum.

Quid est quod régulus Dóminum rogat, ut ad ejus fílium véniat, et tamen ire corporáliter recúsat: ad servum vero centuriónis non invitátur, et tamen se corporáliter ire pollicétur? Réguli fílio per corporálem præséntiam non dignátur adésse, centuriónis servo non dedignátur occúrrere. Quid est hoc, nisi quod supérbia nostra retúnditur, qui in homínibus non natúram, qua ad imáginem Dei facti sunt, sed honóres et divítias venerámur? Redémptor vero noster ut osténderet, quia quæ alta sunt hóminum, despiciénda sunt, et quæ despécta sunt hóminum, despiciénda non sunt: ad fílium réguli ire nóluit, ad servum centuriónis ire parátus fuit.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.



Responsorium VII.

℟. Ego sum vitis vera, et vos pálmites: * Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúja, allelúja.
℣. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos.
℟. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, allelúja, allelúja.



Lectio VIII.

Jube, domne, benedícere.
Quorum festum cólimus, * ipsi intercédant pro nobis ad Dóminum.
℟. Amen.



Increpáta est ergo supérbia nostra, quæ nescit pensáre hómines propter hómines. Sola, ut díximus, quæ circúmstant homínibus, pensat, natúram non áspicit, honórem Dei in homínibus non agnóscit. Ecce ire non vult Fílius Dei ad fílium réguli: et tamen veníre parátus est ad salútem servi. Certe si nos cujúspiam servus rogáret, ut ad eum ire deberémus, prótinus nobis nostra supérbia in cogitatióne tácita respondéret, dicens: Non eas, quia temetípsum degéneras, honor tuus despícitur, locus viléscit. Ecce de cœlo venit, qui servo in terra occúrrere non déspicit: et tamen humiliári in terra contémnimus, qui de terra sumus.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.



Responsorium VIII.

℟. Cándidi facti sunt Nazarǽi ejus, allelúja: splendórem Deo dedérunt, allelúja: * Et sicut lac coaguláti sunt, allelúja, allelúja.
℣. Candidióres nive, nitidióres lacte, rubicundióres ébore antíquo, sapphíro pulchrióres.
℟. Et sicut lac coaguláti sunt, allelúja, allelúja.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto.
℟. Et sicut lac coaguláti sunt, allelúja, allelúja.





Lectio IX.

Jube, domne, benedícere.
Ad societátem cívium supernórum * perdúcat nos Rex Angelórum.
℟. Amen.



Nolíte ergo intra vosmetípsos pensáre quod habétis, sed quid estis. Ecce mundus qui dilígitur, fugit. Sancti isti, ad quorum tumbam consístimus, floréntem mundum mentis despéctu calcavérunt. Erat tunc vita longa, salus contínua, opuléntia in rebus, fœcúnditas in propágine, tranquíllitas in diutúrna pace: et tamen cum in seípso floréret, jam in eórum córdibus mundus arúerat. Ecce jam mundus in seípso áruit, et adhuc in córdibus nostris floret. Ubíque mors, ubíque luctus, ubíque desolátio: úndique percútimur, úndique amaritudínibus replémur: et tamen cæca mente carnális concupiscéntiæ ipsas ejus amaritúdines amámus, fugiéntem séquimur, labénti inhærémus.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.



Hymnus Te Deum.

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi cœli, et univérsæ potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim, * incessábili voce proclámant:
(Fit reverentia) Sanctus, * Sanctus, * Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cœli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis,
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium,
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
(Fit reverentia) Tu ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu devícto mortis acúleo: * aperuísti credéntibus regna cœlórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.
(Flexis genibus) Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni: * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis: * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum Dómine, * et bénedic hæreditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre Dómine die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri Dómine: * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua Dómine super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te Dómine sperávi: * non confúndar in ætérnum.





























Ad Laudes.

Deinde clara voce:

℣. Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.




Psalmi.

Sancti tui.

Psalmus 92.

Dóminus regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
2 Etenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.
3 Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.
4 Elevavérunt flúmina Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.
5 Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.
6 Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.
7 Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo Dómine in longitúdinem diérum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.









Sancti tui Dómine florébunt sicut lílium, allelúja: et sicut odor bálsami erunt ante te, allelúja.

In cœléstibus regnis.

Psalmus 99.

Jubiláte Deo omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.
2 Introíte in conspéctu ejus, * in exsultatióne.
3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.
4 Pópulus ejus, et oves páscuæ ejus: * introíte portas ejus in confessióne, átria ejus in hymnis: confitémini illi.
5 Laudáte nomen ejus: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia ejus, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas ejus.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.







In cœléstibus regnis sanctórum habitátio est, allelúja: et in ætérnum réquies eórum, allelúja.

In velaménto.

Psalmus 62.

Deus Deus meus * ad te de luce vígilo.
2 Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
5 Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adjútor meus.
8 Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
9 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
10 Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui jurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
Psalmus 66.
1 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: * illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
2 Ut cognoscámus in terra viam tuam: * in ómnibus Géntibus salutáre tuum.
3 Confiteántur tibi pópuli Deus: * confiteántur tibi pópuli omnes.
4 Læténtur et exsúltent Gentes: * quóniam júdicas pópulos in æquitáte, et Gentes in terra dírigis.
5 Confiteántur tibi pópuli Deus, confiteántur tibi pópuli omnes: * terra dedit fructum suum.
6 Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: * et métuant eum omnes fines terræ.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.



















In velaménto clamábant sancti tui Dómine, allelúja, allelúja, allelúja.

Spíritus et ánimæ.

Canticum Trium Puerorum.

Benedícite ómnia ópera Dómini Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
2 Benedícite Angeli Dómini Dómino: * benedícite cœli Dómino.
3 Benedícite aquæ omnes, quæ super cœlos sunt, Dómino: * benedícite omnes virtútes Dómini Dómino.
4 Benedícite sol et luna Dómino: * benedícite stellæ cœli Dómino.
5 Benedícite omnis imber et ros Dómino: * benedícite omnes spíritus Dei Dómino.
6 Benedícite ignis et æstus Dómino: * benedícite frigus et æstus Dómino.
7 Benedícite rores et pruína Dómino: * benedícite gelu et frigus Dómino.
8 Benedícite glácies et nives Dómino: * benedícite noctes et dies Dómino.
9 Benedícite lux et ténebræ Dómino: * benedícite fúlgura et nubes Dómino.
10 Benedícat terra Dóminum: * laudet, et superexáltet eum in sǽcula.
11 Benedícite montes et colles Dómino: * benedícite univérsa germinántia in terra Dómino.
12 Benedícite fontes Dómino: * benedícite mária et flúmina Dómino.
13 Benedícite cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis, Dómino: * benedícite omnes vólucres cœli Dómino.
14 Benedícite omnes béstiæ et pécora Dómino: * benedícite fílii hóminum Dómino.
15 Benedícat Israël Dóminum: * laudet et superexáltet eum in sǽcula.
16 Benedícite sacerdótes Dómini Dómino: * benedícite servi Dómini Dómino.
17 Benedícite spíritus, et ánimæ justórum Dómino: * benedícite sancti, et húmiles corde Dómino.
18 Benedícite Ananía, Azaría, Mísaël Dómino: * laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
19 (Fit reverentia) Benedicámus Patrem et Fílium cum sancto Spíritu: * laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
20 Benedíctus es Dómine in firmaménto cœli: * et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.




















Spíritus et ánimæ justórum hymnum dícite Deo nostro, allelúja, allelúja.

Fulgébunt justi.

Psalmus 148.

Laudáte Dóminum de cœlis: * laudáte eum in excélsis.
2 Laudáte eum omnes Angeli ejus: * laudáte eum omnes virtútes ejus.
3 Laudáte eum sol et luna: * laudáte eum omnes stellæ, et lumen.
4 Laudáte eum cœli cœlórum: * et aquæ omnes, quæ super cœlos sunt, laudent nomen Dómini.
5 Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
6 Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.
7 Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.
8 Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum ejus:
9 Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.
10 Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:
11 Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes júdices terræ.
12 Júvenes, et vírgines: senes cum junióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen ejus solíus.
13 Conféssio ejus super cœlum, et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.
14 Hymnus ómnibus sanctis ejus: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.
Psalmus 149.
1 Cantáte Dómino cánticum novum: * laus ejus in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israël in eo, qui fecit eum: * et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen ejus in choro: * in týmpano, et psaltério psallant ei.
4 Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: * et exaltábit mansuétos in salútem.
5 Exsultábunt sancti in glória: * lætabúntur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum: * et gládii ancípites in mánibus eórum:
7 Ad faciéndam vindíctam in natiónibus: * increpatiónes in pópulis.
8 Ad alligándos reges eórum in compédibus: * et nóbiles eórum in mánicis férreis.
9 Ut fáciant in eis judícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis ejus.
Psalmus 150.
1 Laudáte Dóminum in sanctis ejus: * laudáte eum in firmaménto virtútis ejus.
2 Laudáte eum in virtútibus ejus: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus.
3 Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
4 Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis jubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
































Fulgébunt justi sicut sol in conspéctu Dei, allelúja.

Capitulum, Hymnus & Versiculus.

Capitulum. Sap. 3.

Stabunt justi in magna constántia † advérsus eos, qui se angustiavérunt, * et qui abstulérunt labóres eórum.
℟. Deo grátias.


Hymnus.

Rex glorióse Mártyrum,
Coróna confiténtium,
Qui respuéntes térrea
Perdúcis ad cœléstia.




Aurem benígnam prótinus
Inténde nostris vócibus:
Trophǽa sacra pángimus:
Ignósce quod delíquimus.

Tu vincis inter Mártyres,
Parcísque Confessóribus:
Tu vince nostra crímina,
Largítor indulgéntiæ.

Deo Patri sit glória,
Et Fílio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paráclito,
In sempitérna sǽcula.

Amen.

Versiculus.

℣. Pretiósa in conspéctu Dómini, allelúja.
℟. Mors sanctórum ejus, allelúja.


Canticum Zachariæ.

Fíliæ Jerúsalem,

Benedictus.

Benedíctus ✠ Dóminus Deus Israël, * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
2 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David púeri sui.
3 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
4 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos:
5 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
6 Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
7 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
8 In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
9 Et tu puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus:
10 Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
11 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
12 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.














Fíliæ Jerúsalem, veníte et vidéte Mártyres cum corónis, quibus coronávit eos Dóminus in die solemnitátis et lætítiæ, allelúja, allelúja.

Collecta.

℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.


Orémus.

Semper nos Dómine Mártyrum tuórum Nérei, Achíllei, Domitíllæ, atque Pancrátii fóveat, quǽsumus, beáta solémnitas: * et tuo dignos reddat obséquio.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: † Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, * per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.



De Cruce.

Crucifíxus * surréxit a mórtuis, et redémit nos, allelúja, allelúja.

℣. Dícite in natiónibus, allelúja.
℟. Quia Dóminus regnávit a ligno, allelúja.


Orémus.

Deus, qui pro nobis Fílium tuum Crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem: * concéde nobis fámulis tuis; ut resurrectiónis grátiam consequámur.
Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: † Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, * per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.



℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.


Benedicámus Dómino.
Deo grátias.


Litaniæ Sanctorum.

Kýrie eléison.
Christe eléison.
Kýrie eléison.
Christe audi nos.
Christe exaúdi nos.
Pater de cœlis Deus, miserére nobis.
Fili Redémptor mundi Deus, miserére nobis.
Spíritus sancte Deus, miserére nobis.
Sancta Trínitas unus Deus, miserére nobis.
Sancta María, ora pro nobis.
Sancta Dei Génitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis.
Sancte Míchaël, ora pro nobis.
Sancte Gábriel, ora pro nobis.
Sancte Ráphaël, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli et Archángeli, oráte pro nobis.
Omnes sancti beatórum spirítuum órdines, oráte pro nobis.
Sancte Joánnes Baptísta, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriárchæ et Prophétæ, oráte pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andréa, ora pro nobis.
Sancte Jacóbe, ora pro nobis.
Sancte Joánnes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacóbe, ora pro nobis.
Sancte Philíppe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomǽe, ora pro nobis.
Sancte Matthǽe, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thaddǽe, ora pro nobis.
Sancte Mathía, ora pro nobis.
Sancte Bárnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apóstoli et Evangelístæ, oráte pro nobis.
Omnes sancti Discípuli Dómini, oráte pro nobis.
Omnes sancti Innocéntes, oráte pro nobis.
Sancte Stéphane, ora pro nobis.
Sancte Laurénti, ora pro nobis.
Sancte Vincénti, ora pro nobis.
Sancti Fabiáne et Sebastiáne, oráte pro nobis.
Sancti Joánnes et Paule, oráte pro nobis.
Sancti Cosma et Damiáne, oráte pro nobis.
Sancti Gervási et Protási, oráte pro nobis.
Omnes sancti Mártyres, oráte pro nobis.
Sancte Silvéster, ora pro nobis.
Sancte Gregóri, ora pro nobis.
Sancte Ambrósi, ora pro nobis.
Sancte Augustíne, ora pro nobis.
Sancte Hierónyme, ora pro nobis.
Sancte Martíne, ora pro nobis.
Sancte Nicoláe, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontífices et Confessóres, oráte pro nobis.
Omnes sancti Doctóres, oráte pro nobis.
Sancte Antóni, ora pro nobis.
Sancte Benedícte, ora pro nobis.
Sancte Bernárde, ora pro nobis.
Sancte Domínice, ora pro nobis.
Sancte Francísce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdótes et Levítæ, oráte pro nobis.
Omnes sancti Mónachi et Eremítæ, oráte pro nobis.
Sancta María Magdaléna, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lúcia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Cæcília, ora pro nobis.
Sancta Catharína, ora pro nobis.
Sancta Anastásia, ora pro nobis.
Omnes sanctæ Vírgines et Víduæ, oráte pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctæ Dei, intercédite pro nobis.
Propítius esto, parce nobis Dómine,
Propítius esto, exaúdi nos Dómine.
Ab omni malo, líbera nos Dómine.
Ab omni peccáto, líbera nos Dómine.
Ab ira tua, líbera nos Dómine.
A subitánea et improvísa morte, líbera nos Dómine.
Ab insídiis diáboli, líbera nos Dómine.
Ab ira, et ódio, et omni mala voluntáte, líbera nos Dómine.
A spíritu fornicatiónis, líbera nos Dómine.
A fúlgure et tempestáte, líbera nos Dómine.
A flagéllo terræmótus, líbera nos Dómine.
A peste, fame, et bello, líbera nos Dómine.
A morte perpétua, líbera nos Dómine.
Per mystérium sanctæ Incarnatiónis tuæ, líbera nos Dómine.
Per advéntum tuum, líbera nos Dómine.
Per nativitátem tuam, líbera nos Dómine.
Per baptísmum et sanctum jejúnium tuum, líbera nos Dómine.
Per crucem et passiónem tuam, líbera nos Dómine.
Per mortem et sepultúram tuam, líbera nos Dómine.
Per sanctam resurrectiónem tuam, líbera nos Dómine.
Per admirábilem ascensiónem tuam, líbera nos Dómine.
Per advéntum Spíritus sancti Parácliti, líbera nos Dómine.
In die judícii, líbera nos Dómine.
Peccatóres, te rogámus audi nos.
Ut nobis parcas, te rogámus audi nos.
Ut nobis indúlgeas, te rogámus audi nos.
Ut ad veram pœniténtiam nos perdúcere dignéris, te rogámus audi nos.
Ut Ecclésiam tuam sanctam régere et conserváre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut domnum Apostólicum et omnes ecclesiásticos órdines in sancta religióne conserváre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut régibus et princípibus chrisiánis pacem et veram concórdiam donáre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut cuncto pópulo christiáno pacem et unitátem largíri dignéris, te rogámus audi nos.
Ut nosmetípsos in tuo sancto servítio confortáre et conserváre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut mentes nostras ad cœléstia desidéria érigas, te rogámus audi nos.
Ut ómnibus benefactóribus nostris sempitérna bona retríbuas, te rogámus audi nos.
Ut ánimas nostras, fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum ab ætérna damnatióne erípias, te rogámus audi nos.
Ut fructus terræ dare et conserváre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut ómnibus fidélibus defúnctis réquiem ætérnam donáre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut nos exaudíre dignéris, te rogámus audi nos.
Fili Dei, te rogámus audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exaúdi nos Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Christe audi nos.
Christe exaúdi nos.
Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison.






















































































































Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.




Psalmus 69.

Deus in adjutórium meum inténde: * Dómine ad adjuvándum me festína.
2 Confundántur, et revereántur, * qui quærunt ánimam meam:
3 Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala:
4 Avertántur statim erubescéntes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
5 Exsúltent et læténtur in te omnes qui quærunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
6 Ego vero egénus, et pauper sum: * Deus ádjuva me.
7 Adjútor meus, et liberátor meus es tu: * Dómine ne moréris.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
℣. Salvos fac servos tuos.
℟. Deus meus sperántes in te.
℣. Esto nobis Dómine turris fortitúdinis.
℟. A fácie inimíci.
℣. Nihil profíciat inimícus in nobis.
℟. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis.
℣. Dómine non secúndum peccáta nostra fácias nobis.
℟. Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
℣. Orémus pro Pontífice nostro N.
℟. Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
℣. Orémus pro benefactóribus nostris.
℟. Retribúere dignáre Dómine ómnibus nobis bona faciéntibus propter nomen tuum vitam ætérnam. Amen.
℣. Orémus pro fidélibus defúnctis.
℟. Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Pro frátribus nostris abséntibus.
℟. Salvos fac servos tuos, Deus meus sperántes in te.
℣. Mitte eis Dómine auxílium de sancto.
℟. Et de Sion tuére eos.
℣. Dómine exaúdi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.































℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.


Oremus.
Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere: súscipe deprecatiónem nostram; ut nos, et omnes fámulos tuos, quos delictóru caténa constríngit, miserátio tuæ pietátis cleménter absólvat.
Exaúdi, quǽsumus Dómine, súpplicum preces, et confiténtium tibi parce peccátis: ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas benígnus et pacem.
Ineffábilem nobis Dómine misericórdiam tuam cleménter osténde: ut simul nos et a peccátis ómnibus éxuas, et a pœnis, quas pro his merémur, erípias.
Deus, qui culpa offénderis, pœniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte.
Omnípotens sempitérne Deus, miserére fámulo tuo Pontífici nostro N., et dírige eum secúndum tuam cleméntiam in viam salútis ætérnæ: ut, te donánte, tibi plácita cúpiat, et tota virtúte perfíciat.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla.
Ure igne sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum Dómine: ut tibi casto córpore serviámus, et mundo corde placeámus.
Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indúlgeam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur.
Actiónes nostras, quǽsumus Dómine, aspirándo prǽveni, et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur.
Omnípotens sempitérne Deus, qui vivórum domináris simul et mortuórum, omniúmque miseréris quos tuos fide et ópere futúros esse prænóscis: te súpplices exorámus; ut pro quibus effúndere preces decrévimus, quosque vel præsens sǽculum adhuc in carne rétinet, vel futúrum jam exútos córpore suscépit, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, pietátis tuæ cleméntia ómnium delictórum suórum véniam consequántur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: † Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, * per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.













℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.


℣. Exaúdiat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
℟. Amen.
℣. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.




Sacrosánctæ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sǽcula sæculórum. Amen.
℣. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.
℟. Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.



Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Ave María, grátia plena, Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.