Die 14 Julii 2026.

Officium Defunctorum.

Semiduplex.

Aperi Dómine os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus: intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis tuæ. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Dómine in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas persólvo.


Officium Defunctorum.
Ad Matutinum.

Nocturnus II.

In loco páscuæ.

Psalmus 22.

Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
2 Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
3 Dedúxit me super sémitas justítiæ, * propter nomen suum.
4 Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
5 Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
6 Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
7 Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
8 Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
9 Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.











In loco páscuæ ibi me collocávit.

Delícta.

Psalmus 24.

Ad te Dómine levávi ánimam meam: * Deus meus in te confído, non erubéscam.
2 Neque irrídeant me inimíci mei: * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
3 Confundántur omnes iníqua agéntes * supervácue.
4 Vias tuas Dómine demónstra mihi: * et sémitas tuas édoce me.
5 Dírige me in veritáte tua, et doce me: * quia tu es Deus salvátor meus, et te sustínui tota die.
6 Reminíscere miseratiónum tuárum Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sǽculo sunt.
7 Delícta juventútis meæ, * et ignorántias meas ne memíneris.
8 Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu: * propter bonitátem tuam Dómine.
9 Dulcis et rectus Dóminus: * propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.
10 Díriget mansuétos in judício: * docébit mites vias suas.
11 Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, * requiréntibus testaméntum ejus et testimónia ejus.
12 Propter nomen tuum Dómine propitiáberis peccáto meo: * multum est enim.
13 Quis est homo qui timet Dóminum? * legem státuit ei in via, quam elégit.
14 Anima ejus in bonis demorábitur: * et semen ejus hæreditábit terram.
15 Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum: * et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis.
16 Oculi mei semper ad Dóminum: * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
17 Réspice in me, et miserére mei: * quia únicus et pauper sum ego.
18 Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: * de necessitátibus meis érue me.
19 Vide humilitátem meam, et labórem meum: * et dimítte univérsa delícta mea.
20 Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt, * et ódio iníquo odérunt me.
21 Custódi ánimam meam, et érue me: * non erubéscam quóniam sperávi in te.
22 Innocéntes et recti adhæsérunt mihi: * quia sustínui te.
23 Líbera Deus Israël, * ex ómnibus tribulatiónibus suis.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.

























Delícta juventútis meæ, et ignorántias meas ne memíneris Dómine.

Credo vidére.

Psalmus 26.

Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
2 Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
3 Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
4 Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
5 Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
6 Si exsúrgat advérsum me prǽlium, * in hoc ego sperábo.
7 Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
8 Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum ejus.
9 Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
10 In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos.
11 Circuívi, et immolávi in tabernáculo ejus hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.
12 Exaúdi Dómine vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei, et exaúdi me.
13 Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam Dómine requíram.
14 Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
15 Adjútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me Deus salutáris meus.
16 Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assúmpsit me.
17 Legem pone mihi Dómine in via tua: * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
18 Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
19 Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
20 Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.






















Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium.

Versiculus.

℣. Cóllocet eos Dóminus cum princípibus.
℟. Cum princípibus pópuli sui.


Dicitur secreto.

Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Lectio IV.

Respónde mihi: Quantas hábeo iniquitátes et peccáta, scélera mea et delícta osténde mihi. Cur fáciem tuam abscóndis, et arbitráris me inimícum tuum? Contra fólium, quod vento rápitur, osténdis poténtiam tuam, et stípulam siccam perséqueris: scribis enim contra me amaritúdines, et consúmere me vis peccátis adolescéntiæ meæ. Posuísti in nervo pedem meum, et observásti omnes sémitas meas, et vestígia pedum meórum considerásti: qui quasi putrédo consuméndus sum, et quasi vestiméntum, quod coméditur a tínea.

Responsorium IV.

℟. Meménto mei Deus, quia ventus est vita mea, * Nec aspíciat me visus hóminis.
℣. De profúndis clamávi ad te Dómine: Dómine exaúdi vocem meam.
℟. Nec aspíciat me visus hóminis.



Lectio V.

Homo natus de mulíere, brevi vivens témpore, replétur multis misériis. Qui quasi flos egréditur et contéritur, et fugit velut umbra, et numquam in eódem statu pérmanet. Et dignum ducis super hujuscémodi aperíre óculos tuos, et addúcere eum tecum in judícium? Quis potest fácere mundum de immúndo concéptum sémine? Nonne tu qui solus es? Breves dies hóminis sunt, númerus ménsium ejus apud te est: constituísti términos ejus, qui præteríri non póterunt. Recéde paúlulum ab eo, ut quiéscat, donec optáta véniat, sicut mercenárii dies ejus.

Responsorium V.

℟. Heu mihi Dómine, quia peccávi nimis in vita mea: Quid fáciam, miser? ubi fúgiam, nisi ad te Deus meus? * Miserére mei, dum véneris in novíssimo die.
℣. Anima mea turbáta est valde, sed tu Dómine succúrre ei.
℟. Miserére mei, dum véneris in novíssimo die.



Lectio VI.

Quis mihi hoc tríbuat, ut in inférno prótegas me, et abscóndas me, donec pertránseat furor tuus, et constítuas mihi tempus in quo recordéris mei? Putásne mórtuus homo rursum vivat? Cunctis diébus quibus nunc mílito, exspécto donec véniat immutátio mea. Vocábis me, et ego respondébo tibi: óperi mánuum tuárum pórriges déxteram. Tu quidem gressus meos dinumerásti, sed parce peccátis meis.

Responsorium VI.

℟. Ne recordéris peccáta mea Dómine, * Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
℣. Dírige Dómine Deus meus in conspéctu tuo viam meam.
℟. Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.
℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
℟. Dum véneris judicáre sǽculum per ignem.





Officium Defunctorum.
Ad Laudes.

Deinde clara voce:

℣. Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.




Psalmi.

Exsultábunt.

Psalmus 50.

Miserére mei Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
2 Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
3 Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
4 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
5 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
6 Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
7 Ecce enim veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
8 Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
9 Audítui meo dabis gaúdium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
10 Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
11 Cor mundum crea in me Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
12 Ne projícias me a fácie tua: * et Spíritum sanctum tuum ne aúferas a me.
13 Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
14 Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
15 Líbera me de sanguínibus Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
16 Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
17 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocaústis non delectáberis.
18 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum Deus non despícies.
19 Benígne fac Dómine in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
20 Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocaústa: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.






















Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.

Exaúdi Dómine.

Psalmus 64.

Te decet hymnus Deus in Sion: * et tibi reddétur votum in Jerúsalem.
2 Exaúdi oratiónem meam: * ad te omnis caro véniet.
3 Verba iniquórum prævaluérunt super nos: * et impietátibus nostris tu propitiáberis.
4 Beátus, quem elegísti, et assumpsísti: * inhabitábit in átriis tuis.
5 Replébimur in bonis domus tuæ: * sanctum est templum tuum, mirábile in æquitáte.
6 Exaúdi nos Deus salutáris noster, * spes ómnium fínium terræ, et in mari longe.
7 Prǽparans montes in virtúte tua, accínctus poténtia: * qui contúrbas profúndum maris sonum flúctuum ejus.
8 Turbabúntur Gentes, et timébunt qui hábitant términos a signis tuis: * éxitus matutíni, et véspere delectábis.
9 Visitásti terram, et inebriásti eam: * multiplicásti locupletáre eam.
10 Flumen Dei replétum est aquis, parásti cibum illórum: * quóniam ita est præparátio ejus.
11 Rivos ejus inébria, multíplica genímina ejus: * in stillicídiis ejus lætábitur gérminans.
12 Benedíces corónæ anni benignitátis tuæ: * et campi tui replebúntur ubertáte.
13 Pinguéscent speciósa desérti: * et exsultatióne colles accingéntur.
14 Indúti sunt aríetes óvium, et valles abundábunt fruménto: * clamábunt, étenim hymnum dicent.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.
















Exaúdi Dómine oratiónem meam: ad te omnis caro véniet.

Me suscépit.

Psalmus 62.

Deus Deus meus * ad te de luce vígilo.
2 Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
3 In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
5 Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adjútor meus.
8 Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
9 Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
10 Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui jurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
Psalmus 66.
1 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: * illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
2 Ut cognoscámus in terra viam tuam: * in ómnibus Géntibus salutáre tuum.
3 Confiteántur tibi pópuli Deus: * confiteántur tibi pópuli omnes.
4 Læténtur et exsúltent Gentes: * quóniam júdicas pópulos in æquitáte, et Gentes in terra dírigis.
5 Confiteántur tibi pópuli Deus, confiteántur tibi pópuli omnes: * terra dedit fructum suum.
6 Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: * et métuant eum omnes fines terræ.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.



















Me suscépit déxtera tua Dómine.

A porta ínferi.

Canticum Ezechiae.

Ego dixi: In dimídio diérum meórum * vadam ad portas ínferi.
2 Quæsívi resíduum annórum meórum. * Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium.
3 Non aspíciam hóminem ultra, * et habitatórem quiétis.
4 Generátio mea abláta est, et convolúta est a me, * quasi tabernáculum pastórum.
5 Præcísa est velut a texénte, vita mea: dum adhuc ordírer, succídit me: * de mane usque ad vésperam fínies me.
6 Sperábam usque ad mane, * quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea:
7 De mane usque ad vésperam fínies me: * sicut pullus hirúndinis sic clamábo, meditábor ut colúmba:
8 Attenuáti sunt óculi mei, * suspiciéntes in excélsum:
9 Dómine vim pátior, respónde pro me. * Quid dicam, aut quid respondébit mihi, cum ipse fécerit?
10 Recogitábo tibi omnes annos meos * in amaritúdine ánimæ meæ.
11 Dómine si sic vívitur, et in tálibus vita spíritus mei, corrípies me, et vivificábis me. * Ecce in pace amaritúdo mea amaríssima:
12 Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret: * projecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea.
13 Quia non inférnus confitébitur tibi, neque mors laudábit te: * non exspectábunt qui descéndunt in lacum, veritátem tuam.
14 Vivens vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie: * pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.
15 Dómine salvum me fac, * et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ in domo Dómini.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.

















A porta ínferi érue Dómine ánimam meam.

Omnis spíritus.

Psalmus 148.

Laudáte Dóminum de cœlis: * laudáte eum in excélsis.
2 Laudáte eum omnes Angeli ejus: * laudáte eum omnes virtútes ejus.
3 Laudáte eum sol et luna: * laudáte eum omnes stellæ, et lumen.
4 Laudáte eum cœli cœlórum: * et aquæ omnes, quæ super cœlos sunt, laudent nomen Dómini.
5 Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
6 Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.
7 Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.
8 Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum ejus:
9 Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.
10 Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:
11 Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes júdices terræ.
12 Júvenes, et vírgines: senes cum junióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen ejus solíus.
13 Conféssio ejus super cœlum, et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.
14 Hymnus ómnibus sanctis ejus: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.
Psalmus 149.
1 Cantáte Dómino cánticum novum: * laus ejus in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israël in eo, qui fecit eum: * et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen ejus in choro: * in týmpano, et psaltério psallant ei.
4 Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: * et exaltábit mansuétos in salútem.
5 Exsultábunt sancti in glória: * lætabúntur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum: * et gládii ancípites in mánibus eórum:
7 Ad faciéndam vindíctam in natiónibus: * increpatiónes in pópulis.
8 Ad alligándos reges eórum in compédibus: * et nóbiles eórum in mánicis férreis.
9 Ut fáciant in eis judícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis ejus.
Psalmus 150.
1 Laudáte Dóminum in sanctis ejus: * laudáte eum in firmaménto virtútis ejus.
2 Laudáte eum in virtútibus ejus: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus.
3 Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
4 Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis jubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.
































Omnis spíritus laudet Dóminum.

Versiculus.

℣. Audívi vocem de cœlo dicéntem mihi.
℟. Beáti mórtui qui in Dómino moriúntur.


Canticum Zachariæ.

Ego sum.

Benedictus.

Benedíctus ✠ Dóminus Deus Israël, * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
2 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David púeri sui.
3 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
4 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos:
5 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
6 Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
7 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
8 In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
9 Et tu puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus:
10 Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
11 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
12 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.














Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum.

Preces.

Flexis genibus

Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.




Psalmus 129.

De profúndis clamávi ad te Dómine: * Dómine exaúdi vocem meam:
2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
3 Si iniquitátes observáveris Dómine: * Dómine quis sustinébit?
4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te Dómine.
5 Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.
℣. A porta ínferi.
℟. Erue Dómine ánimas eórum.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Dómine exaúdi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
















Collecta.

℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.


Orémus.

Deus, qui inter apostólicos sacerdótes, fámulos tuos pontificáli seu sacerdotáli vigére: † præsta quǽsumus; * ut eórum quoque perpétuo aggregéntur consórtio.
Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor: † quǽsumus cleméntiam tuam; ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, * beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas.
Fidélium Deus ómnium cónditor et redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: † ut indulgéntiam quam semper optavérunt, * piis supplicatiónibus consequántur:
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.





℣. Réquiem ætérnam dona eis Dómine.
℟. Et lux perpétua lúceat eis.


℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.


Sacrosánctæ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sǽcula sæculórum. Amen.
℣. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.
℟. Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.



Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Ave María, grátia plena, Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.