℣. Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.
Die 16 Novembris 2026.
S. Gregorii Thaumaturgi Episcopi et Confessoris.
Semiduplex.
Aperi Dómine os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus: intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis tuæ. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Dómine in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas persólvo.
Ad Completorium.
Jube, domne, benedícere.
Noctem quiétam, et finem perféctum * concédat nobis Dóminus omnípotens.
℟. Amen.
I. Petr. 5. c.
Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: † quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: * cui resístite fortes in fide.
Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.
℣. Adjutórium nóstrum ✠ in nómine Dómini.
℟. Qui fecit cœlum et terram.
Dicitur secreto.
Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Confessio.
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis fratres: quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos fratres, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.
Misereátur tui omnípotens Deus, et dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.
℟. Amen.
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi Pater: quia peccávi nimis, cogitatióne, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te Pater, oráre pro me ad Dóminum Deum nostrum.
Misereátur vestri omnípotens Deus, et dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam.
℟. Amen.
Indulgéntiam, ✠ absolutiónem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
℟. Amen.
℣. Convérte nos ✙ Deus salutáris noster.
℟. Et avérte iram tuam a nobis.
Psalmi.
Miserére.
Psalmus 4.
Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
2 Miserére mei, * et exaúdi oratiónem meam.
3 Fílii hóminum úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exaúdiet me cum clamávero ad eum.
5 Irascímini, et nolíte peccáre: † quæ dícitis in córdibus vestris, * in cubílibus vestris compungímini.
6 Sacrificáte sacrifícium justítiæ, † et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
7 Signátum est super nos lumen vultus tui Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
10 Quóniam tu Dómine singuláriter in spe * constituísti me.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 30. 1-6.
In te Dómine sperávi, non confúndar in ætérnum: * in justítia tua líbera me.
2 Inclína ad me aurem tuam, * accélera ut éruas me.
3 Esto mihi in Deum protectórem: et in domum refúgii, * ut salvum me fácias.
4 Quóniam fortitúdo mea, et refúgium meum es tu: * et propter nomen tuum dedúces me, et enútries me.
5 Edúces me de láqueo hoc, quem abscondérunt mihi: * quóniam tu es protéctor meus.
6 In manus tuas comméndo spíritum meum: * redemísti me Dómine Deus veritátis.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 90.
Qui hábitat in adjutório Altíssimi, * in protectióne Dei cœli commorábitur.
2 Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: * Deus meus sperábo in eum.
3 Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, * et a verbo áspero.
4 Scápulis suis obumbrábit tibi: * et sub pennis ejus sperábis.
5 Scuto circúmdabit te véritas ejus: * non timébis a timóre noctúrno,
6 A sagítta volánte in die, † a negótio perambulánte in ténebris: * ab incúrsu, et dæmónio meridiáno.
7 Cadent a látere tuo mille, † et decem míllia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquábit.
8 Verúmtamen óculis tuis considerábis: * et retributiónem peccatórum vidébis.
9 Quóniam tu es Dómine spes mea: * Altíssimum posuísti refúgium tuum.
10 Non accédet ad te malum: * et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo.
11 Quóniam Angelis suis mandávit de te: * ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
12 In mánibus portábunt te: * ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
13 Super áspidem, et basilíscum ambulábis: * et conculcábis leónem et dracónem.
14 Quóniam in me sperávit, liberábo eum: * prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum.
15 Clamábit ad me, et ego exaúdiam eum: † cum ipso sum in tribulatióne: * erípiam eum et glorificábo eum.
16 Longitúdine diérum replébo eum: * et osténdam illi salutáre meum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 133.
Ecce nunc benedícite Dóminum, * omnes servi Dómini:
2 Qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri,
3 In nóctibus extóllite manus vestras in sancta, * et benedícite Dóminum.
4 Benedícat te Dóminus ex Sion, * qui fecit cœlum et terram.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Miserére mihi, Dómine, et exaúdi oratiónem meam.
Hymnus.
Te lucis ante términum,
Rerum Creátor póscimus,
Ut pro tua cleméntia
Sis præsul et custódia.
Procul recédant sómnia,
Et nóctium phantásmata;
Hostémque nostrum cómprime,
Ne polluántur córpora.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Capitulum, Responsorium Breve & Versiculus.
Capitulum. Jerem. 14. b.
Tu autem in nobis es Dómine, † et nomen sanctum tuum invocátum est super nos, * ne derelínquas nos Dómine Deus noster.
℟. Deo grátias.
Responsorium Breve.
℟. br. In manus tuas Dómine * comméndo spíritum meum.
In manus tuas Dómine comméndo spíritum meum.
℣. Redemísti nos Dómine Deus veritátis.
℟. Comméndo spíritum meum.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto.
℟. In manus tuas Dómine comméndo spíritum meum.
Versiculus.
℣. Custódi nos Dómine ut pupíllam óculi.
℟. Sub umbra alárum tuárum prótege nos.
Canticum Simeonis.
Salva nos.
Nunc Dimittis.
Nunc dimíttis ✠ servum tuum Dómine, * secúndum verbum tuum in pace:
2 Quia vidérunt óculi mei * salutáre tuum.
3 Quod parásti * ante fáciem ómnium populórum:
4 Lumen ad revelatiónem Géntium, * et glóriam plebis tuæ Israël.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Salva nos Dómine vigilántes, custódi nos dormiéntes: ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace.
Preces.
Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison.
Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.
Credo in Deum. secreto.
Patrem omnipoténtem, Creatórem cœli et terræ. Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cœlos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum.
℣. Carnis resurrectiónem.
℟. Vitam ætérnam. Amen.
℣. Benedíctus es Dómine Deus patrum nostrórum.
℟. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
℣. Benedicámus Patrem et Fílium cum sancto Spíritu.
℟. Laudémus, et superexaltémus eum in sǽcula.
℣. Benedíctus es Dómine in firmamento cœli.
℟. Et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.
℣. Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
℟. Amen.
℣. Dignáre Dómine nocte ista.
℟. Sine peccáto nos custodíre.
℣. Miserére nostri Dómine.
℟. Miserére nostri.
℣. Fiat misericórdia tua Dómine super nos.
℟. Quemádmodum sperávimus in te.
℣. Dómine exaúdi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Collecta.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Vísita, quǽsumus Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea longe repélle: † Angeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant, * et benedíctio tua sit super nos semper.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: † Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, * per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus, ✠ Pater, et Fílius, et Spíritus sanctus.
℟. Amen.
Antiphona B.M.V.
Flexis genibus
Salve Regína, * mater misericórdiæ, vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamámus, éxsules fílii Hevæ. Ad te suspirámus, geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eja ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Jesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.
℣. Ora pro nobis sancta Dei Génitrix.
℟. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriósæ Vírginis Matris Maríæ corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu sancto cooperánte, præparásti: † da, ut, cujus commemoratióne lætámur, * ejus pia intercessióne, ab instántibus malis, et a morte perpétua liberémur.
Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.
Divínum auxílium ✠ máneat semper nobíscum.
℟. Amen.
Dicuntur secreto.
Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena, Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cœli et terræ. Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos: tértia die resurréxit a mórtuis: ascéndit ad cœlos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
Sacrosánctæ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sǽcula sæculórum. Amen.
℣. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.
℟. Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.
Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena, Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
