Die 3 Aprilis 2026.

Feria VI in Parasceve.

Duplex I. Classis.

Benedictio Mensæ.

Ante Prandium.

℣. Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Dicitur secreto.

Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Quo dicto, sine pronuntiatione aliqua Sacerdos signo Crucis benedicit mensam: nec dicitur Jube domne. nec Tu autem.

Post Prandium.

℣. Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Psalmus 50.

Miserére mei Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
2 Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
3 Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
4 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
5 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
6 Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
7 Ecce enim veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
8 Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
9 Audítui meo dabis gaúdium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
10 Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
11 Cor mundum crea in me Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
12 Ne projícias me a fácie tua: * et Spíritum sanctum tuum ne aúferas a me.
13 Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
14 Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
15 Líbera me de sanguínibus Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
16 Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
17 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocaústis non delectáberis.
18 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum Deus non despícies.
19 Benígne fac Dómine in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
20 Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocaústa: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Dicitur secreto.

Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Réspice, quǽsumus Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Et non pronuntiatur Qui tecum. nec Fidélium ánimæ. sed secreto dicitur.