In viam pacis.
Die 12 Maji 2027.
Ss. Nerei Achillei et Domitillæ Virginis atque Pancratii Martyrum.
Semiduplex.
Itinerarium Clericorum.
Clericus in ipso itineris ingressu, si solus fuerit, dicat quæ sequuntur in singulari; si cum sociis, in plurali.
Benedictus.
Benedíctus ✠ Dóminus Deus Israël, * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
2 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David púeri sui.
3 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
4 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos:
5 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
6 Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
7 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
8 In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
9 Et tu puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus:
10 Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
11 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
12 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
In viam pacis et prosperitátis dírigat nos omnípotens et miséricors Dóminus: et Angelus Ráphaël comitétur nobíscum in via, ut cum pace, salúte, et gaúdio revertámur ad própria.
Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison.
Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Salvos fac servos tuos.
℟. Deus meus sperántes in te.
℣. Mitte nobis Dómine auxílium de sancto.
℟. Et de Sion tuére nos.
℣. Esto nobis Dómine turris fortitúdinis.
℟. A fácie inimíci.
℣. Nihil profíciat inimícus in nobis.
℟. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis.
℣. Benedíctus Dóminus die quotídie.
℟. Prósperum iter fáciat nobis Deus salutárium nostrórum.
℣. Vias tuas Dómine demónstra nobis.
℟. Et sémitas tuas édoce nos.
℣. Utinam dirigántur viæ nostræ.
℟. Ad custodiéndas justificatiónes tuas.
℣. Erunt prava in dirécta.
℟. Et áspera in vias planas.
℣. Angelis suis Deus mandávit de te.
℟. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
℣. Dómine exaúdi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Deus, qui fílios Israël per maris médium sicco vestígio ire fecísti, quique tribus Magis ire fecísti, quique tribus Magis iter ad te stella duce pandísti: tríbue nobis quǽsumus iter prósperum tempúsque tranquíllum; ut, Angelo tuo sancto cómite, ad eum quo pérgimus locum, ac demum ad ætérnæ salútis portum perveníre felíciter valeámus.
Deus, qui Abraham púerum tuum de Ur Chaldæórum edúctum per omnes suæ peregrinatiónis vias illǽsum custodísti, quǽsumus, ut nos fámulos tuos custodíre dignéris: esto nobis Dómine in procínctu suffrágium, in via solátium, in æstu umbráculum, in plúvia et frígore teguméntum, in lassitúdine vehículum, in adversitáte præsídium, in lúbrico báculus, in naufrágio portus; ut, te duce, quo téndimus, próspere perveniámus, et demum incólumes ad própria redeámus.
Adésto, quǽsumus Dómine, supplicatiónibus nostris: et viam famulórum tuórum in salútis tuæ prosperitáte dispóne; ut inter omnes viæ et vitæ hujus varietátes tuo semper protegámur auxílio.
Præsta, quǽsumus omnípotens Deus: ut família tua per viam salútis incédat; et beáti Joánnis Præcursóris hortaménta sectándo, ad eum quem prædíxit, secúra pervéniat, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, * per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
℣. Procedámus in pace.
℟. In nómine Dómini. Amen.
