Die 21 Maji 2027.

Feria VI Quatuor Temporum Pentecostes.

Semiduplex.

Benedictio Mensæ.

Ante Prandium.

℣. Benedícite.
℟. Benedícite.
℣. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja.
℟. Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.






Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison.

Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.




Postea Sacerdos dicit:

Orémus.

Bénedic Dómine nos, et hæc tua dona, quæ de tua largitáte sumus sumptúri.
Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.



Deinde Lector:

Jube domne benedícere.
Mensæ cœléstis partícipes fáciat nos Rex ætérnæ glóriæ.
℟. Amen.



Post Prandium.

Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.
Omnes surgunt.
℣. Repléti sunt omnes Spíritu sancto, allelúja.
℟. Et cœpérunt loqui, allelúja.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.







Postea Sacerdos absolute dicat:

Agimus tibi grátias, omnípotens Deus, pro univérsis benefíciis tuis:
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.



Deinde alternatim dicitur Psalmus.

Psalmus 47.

Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
2 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas regis magni.
3 Deus in dómibus ejus cognoscétur, * cum suscípiet eam.
4 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
5 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
6 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
7 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
8 Suscépimus Deus misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
9 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * justítia plena est déxtera tua.
10 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ * propter judícia tua Dómine.
11 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus ejus.
12 Pónite corda vestra in virtúte ejus: * et distribúite domos ejus, ut enarrétis in progénie áltera.
13 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison.
















Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dispérsit, dedit paupéribus.
℟. Justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
℣. Benedícam Dóminum in omni témpore.
℟. Semper laus ejus in ore meo.
℣. In Dómino laudábitur ánima mea.
℟. Aúdiant mansuéti, et læténtur.
℣. Magnificáte Dóminum mecum.
℟. Et exaltémus nomen ejus in idípsum.
℣. Sit nomen Dómini benedíctum.
℟. Ex hoc nunc et usque in sǽculum.














Deinde sine Orémus.

Retribúere dignáre Dómine ómnibus nobis bona faciéntibus propter nomen tuum vitam ætérnam.
℟. Amen.


Benedicámus Dómino.
Deo grátias.


Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.


Dicitur secreto.

Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

℣. Deus det nobis suam pacem.
℟. Amen.