Die 27 Maji 2027.

In Festo Corporis Christi.

Duplex I. Classis.

Benedictio Mensæ.

Ante Prandium.

℣. Benedícite.
℟. Benedícite.
℣. Oculi ómnium,
℟. In te sperant, Dómine, et tu das escam illórum in témpore opportúno. Aperis tu manum tuam, et imples omne ánimal benedictióne.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.






Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison.

Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.




Postea Sacerdos dicit:

Orémus.

Bénedic Dómine nos, et hæc tua dona, quæ de tua largitáte sumus sumptúri.
Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.



Deinde Lector:

Jube domne benedícere.
Mensæ cœléstis partícipes fáciat nos Rex ætérnæ glóriæ.
℟. Amen.



Post Prandium.

Tu autem Dómine miserére nobis.
℟. Deo grátias.
Omnes surgunt.
℣. Confiteántur tibi Dómine ómnia ópera tua.
℟. Et sancti tui benedícant tibi.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.







Postea Sacerdos absolute dicat:

Agimus tibi grátias, omnípotens Deus, pro univérsis benefíciis tuis:
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.



Deinde alternatim dicitur Psalmus.

Psalmus 97.

Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
2 Salvávit sibi déxtera ejus: * et bráchium sanctum ejus.
3 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu Géntium revelávit justítiam suam.
4 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
5 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
6 Jubiláte Deo omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
7 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
8 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
9 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
10 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison.













Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dispérsit, dedit paupéribus.
℟. Justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
℣. Benedícam Dóminum in omni témpore.
℟. Semper laus ejus in ore meo.
℣. In Dómino laudábitur ánima mea.
℟. Aúdiant mansuéti, et læténtur.
℣. Magnificáte Dóminum mecum.
℟. Et exaltémus nomen ejus in idípsum.
℣. Sit nomen Dómini benedíctum.
℟. Ex hoc nunc et usque in sǽculum.














Deinde sine Orémus.

Retribúere dignáre Dómine ómnibus nobis bona faciéntibus propter nomen tuum vitam ætérnam.
℟. Amen.


Benedicámus Dómino.
Deo grátias.


Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.


Dicitur secreto.

Pater noster, qui es in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

℣. Deus det nobis suam pacem.
℟. Amen.