Die 13 Julii 2027.

S. Anacleti Papæ et Martyris.

Semiduplex.

Psalmi Graduales.

Psalmus 119.

Ad Dóminum cum tribulárer clamávi: * et exaudívit me.
2 Dómine líbera ánimam meam a lábiis iníquis, * et a lingua dolósa.
3 Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi * ad linguam dolósam?
4 Sagíttæ poténtis acútæ, * cum carbónibus desolatóriis.
5 Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: † habitávi cum habitántibus Cedar: * multum íncola fuit ánima mea.
6 Cum his, qui odérunt pacem, eram pacíficus: * cum loquébar illis, impugnábant me gratis.






Psalmus 120.

Levávi óculos meos in montes, * unde véniet auxílium mihi.
2 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cœlum et terram.
3 Non det in commotiónem pedem tuum: * neque dormítet qui custódit te.
4 Ecce non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël.
5 Dóminus custódit te, Dóminus protéctio tua, * super manum déxteram tuam.
6 Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
7 Dóminus custódit te ab omni malo: * custódiat ánimam tuam Dóminus.
8 Dóminus custódiat intróitum tuum, et éxitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.








Psalmus 121.

Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * in domum Dómini íbimus.
2 Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis Jerúsalem.
3 Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cujus participátio ejus in idípsum.
4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini.
5 Quia illic sedérunt sedes in judício, * sedes super domum David.
6 Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: * et abundántia diligéntibus te:
7 Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.
8 Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te.
9 Propter domum Dómini Dei nostri, * quæsívi bona tibi.









Psalmus 122.

Ad te levávi óculos meos, * qui hábitas in cœlis.
2 Ecce sicut óculi servórum, * in mánibus dominórum suórum,
3 Sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: * ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum donec misereátur nostri.
4 Miserére nostri Dómine, miserére nostri: * quia multum repléti sumus despectióne:
5 Quia multum repléta est ánima nostra: * oppróbrium abundántibus, et despéctio supérbis.





Psalmus 123.

Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israël: * nisi quia Dóminus erat in nobis,
2 Cum exsúrgerent hómines in nos, * forte vivos deglutíssent nos:
3 Cum irascerétur furor eórum in nos, * fórsitan aqua absorbuísset nos.
4 Torréntem pertransívit ánima nostra: * fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem.
5 Benedíctus Dóminus * qui non dedit nos, in captiónem déntibus eórum.
6 Anima nostra sicut passer erépta est * de láqueo venántium:
7 Láqueus contrítus est, * et nos liberáti sumus.
8 Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cœlum et terram.
Réquiem ætérnam * dona eis Dómine.
Et lux perpétua * lúceat eis.










Flexis genibus.

Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. A porta ínferi.
℟. Erue Dómine ánimas eórum.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Dómine exaúdi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.










℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.


Oremus.
Absólve, quǽsumus Dómine, ánimas famulórum famularúmque tuárum, et ómnium fidélium defunctórum, ab omni vínculo delictórum: ut in resurrectiónis glória inter sanctos et eléctos tuos resuscitásti respírent.
Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.




Psalmus 124.

Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: * non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem.
2 Montes in circúitu ejus: † et Dóminus in circúitu pópuli sui, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum: * ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
4 Bénefac Dómine bonis, * et rectis corde.
5 Declinántes autem in obligatiónes addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem: * pax super Israël.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.







Psalmus 125.

In converténdo Dóminus captivitátem Sion: * facti sumus sicut consoláti:
2 Tunc replétum est gaúdio os nostrum: * et lingua nostra exsultatióne.
3 Tunc dicent inter Gentes: * Magnificávit Dóminus fácere cum eis.
4 Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: * facti sumus lætántes.
5 Convérte Dómine captivitátem nostram, * sicut torrens in Austro.
6 Qui séminant in lácrimis, * in exsultatióne metent.
7 Eúntes ibant et flebant, * mitténtes sémina sua.
8 Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, * portántes manípulos suos.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.










Psalmus 126.

Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum laboravérunt qui ædíficant eam.
2 Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.
3 Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris.
4 Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce hæréditas Dómini fílii: merces fructus ventris.
5 Sicut sagíttæ in manu poténtis: * ita fílii excussórum.
6 Beátus vir qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.








Psalmus 127.

Beáti omnes, qui timent Dóminum, * qui ámbulant in viis ejus.
2 Labóres mánuum tuárum quia manducábis: * beátus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abúndans, * in latéribus domus tuæ.
4 Fílii tui sicut novéllæ olivárum, * in circúitu mensæ tuæ.
5 Ecce sic benedicétur homo, * qui timet Dóminum.
6 Benedícat tibi Dóminus ex Sion: * et vídeas bona Jerúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ.
7 Et vídeas fílios filiórum tuórum, * pacem super Israël.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.









Psalmus 128.

Sæpe expugnavérunt me a juventúte mea, * dicat nunc Israël.
2 Sæpe expugnavérunt me a juventúte mea, * étenim non potuérunt mihi.
3 Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: * prolongavérunt iniquitátem suam.
4 Dóminus justus concídit cervíces peccatórum: * confundántur et convertántur retrórsum omnes, qui odérunt Sion.
5 Fiant sicut fœnum tectórum: * quod priúsquam evellátur, exáruit:
6 De quo non implévit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manípulos cólligit.
7 Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.









Flexis genibus.

Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison.

Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Meménto congregatiónis tuæ.
℟. Quam possedísti ab inítio.
℣. Dómine exaúdi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.








℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.


Oremus.
Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere: súscipe deprecatiónem nostram; ut nos, et omnes fámulos tuos, quos delictórum caténa constríngit, miserátio tuæ pietátis cleménter absólvat.
Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.




Psalmus 129.

De profúndis clamávi ad te Dómine: * Dómine exaúdi vocem meam:
2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
3 Si iniquitátes observáveris Dómine: * Dómine quis sustinébit?
4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te Dómine.
5 Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.










Psalmus 130.

Dómine non est exaltátum cor meum: * neque eláti sunt óculi mei.
2 Neque ambulávi in magnis: * neque in mirabílibus super me.
3 Si non humíliter sentiébam: * sed exaltávi ánimam meam:
4 Sicut ablactátus est super matre sua, * ita retribútio in ánima mea.
5 Speret Israël in Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.







Psalmus 131.

Meménto Dómine David, * et omnis mansuetúdinis ejus.
2 Sicut jurávit Dómino, * votum vovit Deo Jacob:
3 Si introíero in tabernáculum domus meæ, * si ascéndero in lectum strati mei:
4 Si dédero somnum óculis meis, * et pálpebris meis dormitatiónem:
5 Et réquiem tempóribus meis: donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Deo Jacob.
6 Ecce audívimus eam in Ephrata: * invénimus eam in campis silvæ.
7 Introíbimus in tabernáculum ejus: * adorábimus in loco, ubi stetérunt pedes ejus.
8 Surge Dómine in réquiem tuam, * tu et arca sanctificatiónis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur justítiam: * et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum, * non avértas fáciem Christi tui.
11 Jurávit Dóminus David veritátem, et non frustrábitur eam: * de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, * et testimónia mea hæc, quæ docébo eos:
13 Et fílii eórum usque in sǽculum, * sedébunt super sedem tuam.
14 Quóniam elégit Dóminus Sion: * elégit eam in habitatiónem sibi.
15 Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi: * hic habitábo quóniam elégi eam.
16 Víduam ejus benedícens benedícam: * paúperes ejus saturábo pánibus.
17 Sacerdótes ejus índuam salutári: * et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
18 Illuc prodúcam cornu David, * parávi lucérnam Christo meo.
19 Inimícos ejus índuam confusióne: * super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.





















Psalmus 132.

Ecce quam bonum, et quam jucúndum * habitáre fratres in unum:
2 Sicut unguéntum in cápite, * quod descéndit in barbam, barbam Aaron,
3 Quod descéndit in oram vestiménti ejus: * sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.
4 Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * et vitam usque in sǽculum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.






Psalmus 133.

Ecce nunc benedícite Dóminum, * omnes servi Dómini:
2 Qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri,
3 In nóctibus extóllite manus vestras in sancta, * et benedícite Dóminum.
4 Benedícat te Dóminus ex Sion, * qui fecit cœlum et terram.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.






Flexis genibus.

Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison.

Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Salvos fac servos tuos.
℟. Deus meus sperántes in te.
℣. Dómine exaúdi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.








℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.


Oremus.
Præténde Dómine fámulis et famulábus tuis déxteram cœléstis auxílii: ut te toto corde perquírant, et quæ digne póstulant, cónsequi mereántur.
Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.