Allelúja, * allelúja, allelúja.
Die 27 Martii 2027.
In Dominica Resurrectionis.
Duplex I. Classis.
Ad Vesperas.
Psalmus 116.
Laudáte Dóminum omnes Gentes: * laudáte eum omnes pópuli:
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: * et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja, allelúja, allelúja.
Canticum B. Mariæ Virg.
Véspere autem sábbati, * quæ lucéscit in prima sábbati, venit María Magdaléne, et áltera María vidére sepúlchrum, allelúja.
Magnificat.
Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum:
2 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salutári meo.
3 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
4 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
5 Et misericórdia ejus a progénie in progénies * timéntibus eum.
6 Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
7 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
8 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
9 Suscépit Israël púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ.
10 Sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham, et sémini ejus in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Véspere autem sábbati, quæ lucéscit in prima sábbati, venit María Magdaléne, et áltera María vidére sepúlchrum, allelúja.
Collecta.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
℣. De Heer zij met u.
℟. En met uw geest.
Orémus.
Laat ons bidden.
Spíritum nobis Dómine tuæ caritátis infúnde: ut quos sacraméntis paschálibus satiásti, tua fácias pietáte concórdes.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: † Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, * per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Door onzen Heer Jesus Christus uw Zoon, die met U leeft en heerst in de eenheid des Heiligen Geestes, God, door alle eeuwen der eeuwen.
℟. Amen.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
℣. De Heer zij met u.
℟. En met uw geest.
Ite missa est, allelúja, allelúja.
Deo grátias, allelúja, allelúja.
