Die 14 Septembris 2026.

In Exaltatione S. Crucis.

Duplex Majus.

Septem Psalmi Pœnitentiales cum Litaniis.

Dicuntur omnino flexis genibus.

Ne reminiscáris.

Psalmus 6.

Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
2 Miserére mei Dómine quóniam infírmus sum: * sana me Dómine quóniam conturbáta sunt ossa mea.
3 Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu Dómine úsquequo?
4 Convértere Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac propter misericórdiam tuam.
5 Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem quis confitébitur tibi?
6 Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: * lácrimis meis stratum meum rigábo.
7 Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos meos.
8 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
9 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
10 Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: * convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.












Psalmus 31.

Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu ejus dolus.
3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et injustítiam meam non abscóndi.
6 Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
7 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
8 Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
9 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea érue me a circumdántibus me.
10 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
11 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
12 In camo et fræno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
13 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
14 Lætámini in Dómino et exsultáte justi, * et gloriámini omnes recti corde.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
















Psalmus 37.

Dómine ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
2 Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
3 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
4 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
5 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
6 Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
7 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
8 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
9 Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
10 Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
11 Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
12 Et qui juxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
15 Et factus sum sicut homo non aúdiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
16 Quóniam in te Dómine sperávi: * tu exaúdies me Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: Nequándo supergaúdeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
18 Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
21 Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
22 Ne derelínquas me Dómine Deus meus: * ne discésseris a me.
23 Inténde in adjutórium meum, * Dómine Deus salútis meæ.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.

























Psalmus 50.

Miserére mei Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
2 Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
3 Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
4 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
5 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
6 Ecce enim in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
7 Ecce enim veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
8 Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
9 Audítui meo dabis gaúdium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
10 Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
11 Cor mundum crea in me Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
12 Ne projícias me a fácie tua: * et Spíritum sanctum tuum ne aúferas a me.
13 Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
14 Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
15 Líbera me de sanguínibus Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
16 Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
17 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocaústis non delectáberis.
18 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum Deus non despícies.
19 Benígne fac Dómine in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
20 Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocaústa: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.






















Psalmus 101.

Dómine exaúdi oratiónem meam: * et clamor meus ad te véniat.
2 Non avértas fáciem tuam a me: * in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.
3 In quacúmque die invocávero te, * velóciter exaúdi me.
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut crémium aruérunt.
5 Percússus sum ut fœnum, et áruit cor meum: * quia oblítus sum comédere panem meum.
6 A voce gémitus mei * adhǽsit os meum carni meæ.
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: * factus sum sicut nyctícorax in domicílio.
8 Vigilávi, * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: * et qui laudábant me, advérsum me jurábant.
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam, * et potum meum cum fletu miscébam.
11 A fácie iræ et indignatiónis tuæ: * quia élevans allisísti me.
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt: * et ego sicut fœnum árui.
13 Tu autem Dómine in ætérnum pérmanes: * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion: * quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus.
15 Quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus: * et terræ ejus miserebúntur.
16 Et timébunt Gentes nomen tuum Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam.
17 Quia ædificávit Dóminus Sion: * et vidébitur in glória sua.
18 Respéxit in oratiónem humílium: * et non sprevit precem eórum.
19 Scribántur hæc in generatióne áltera: * et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum:
20 Quia prospéxit de excélso sancto suo: * Dóminus de cœlo in terram aspéxit:
21 Ut audíret gémitus compeditórum: * ut sólveret fílios interemptórum:
22 Ut annúntient in Sion nomen Dómini: * et laudem ejus in Jerúsalem.
23 In conveniéndo pópulos in unum, * et reges ut sérviant Dómino.
24 Respóndit ei in via virtútis suæ: * Paucitátem diérum meórum núntia mihi.
25 Ne révoces me in dimídio diérum meórum: * in generatiónem et generatiónem anni tui.
26 Inítio tu Dómine terram fundásti: * et ópera mánuum tuárum sunt cœli.
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes: * et omnes sicut vestiméntum veteráscent.
28 Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt: * et semen eórum in sǽculum dirigétur.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.































Psalmus 129.

De profúndis clamávi ad te Dómine: * Dómine exaúdi vocem meam:
2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
3 Si iniquitátes observáveris Dómine: * Dómine quis sustinébit?
4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te Dómine.
5 Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.










Psalmus 142.

Dómine exaúdi oratiónem meam: aúribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: * exaúdi me in tua justítia.
2 Et non intres in judícium cum servo tuo: * quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam: * humiliávit in terra vitam meam.
4 Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
5 Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: * in factis mánuum tuárum meditábar.
6 Expándi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
7 Velóciter exaúdi me Dómine: * defécit spíritus meus.
8 Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendéntibus in lacum.
9 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam: * quia in te sperávi.
10 Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: * quia ad te levávi ánimam meam.
11 Eripe me de inimícis meis Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
12 Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: * propter nomen tuum Dómine vivificábis me, in æquitáte tua.
13 Edúces de tribulatióne ánimam meam: * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.
14 Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: * quóniam ego servus tuus sum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
















Ne reminiscáris Dómine delícta nostra, vel paréntum nostrórum: neque vindíctam sumas de peccátis nostris.

Litaniæ Sanctorum.

Kýrie eléison.
Christe eléison.
Kýrie eléison.
Christe audi nos.
Christe exaúdi nos.
Pater de cœlis Deus, miserére nobis.
Fili Redémptor mundi Deus, miserére nobis.
Spíritus sancte Deus, miserére nobis.
Sancta Trínitas unus Deus, miserére nobis.
Sancta María, ora pro nobis.
Sancta Dei Génitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis.
Sancte Míchaël, ora pro nobis.
Sancte Gábriel, ora pro nobis.
Sancte Ráphaël, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli et Archángeli, oráte pro nobis.
Omnes sancti beatórum spirítuum órdines, oráte pro nobis.
Sancte Joánnes Baptísta, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriárchæ et Prophétæ, oráte pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andréa, ora pro nobis.
Sancte Jacóbe, ora pro nobis.
Sancte Joánnes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacóbe, ora pro nobis.
Sancte Philíppe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomǽe, ora pro nobis.
Sancte Matthǽe, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thaddǽe, ora pro nobis.
Sancte Mathía, ora pro nobis.
Sancte Bárnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apóstoli et Evangelístæ, oráte pro nobis.
Omnes sancti Discípuli Dómini, oráte pro nobis.
Omnes sancti Innocéntes, oráte pro nobis.
Sancte Stéphane, ora pro nobis.
Sancte Laurénti, ora pro nobis.
Sancte Vincénti, ora pro nobis.
Sancti Fabiáne et Sebastiáne, oráte pro nobis.
Sancti Joánnes et Paule, oráte pro nobis.
Sancti Cosma et Damiáne, oráte pro nobis.
Sancti Gervási et Protási, oráte pro nobis.
Omnes sancti Mártyres, oráte pro nobis.
Sancte Silvéster, ora pro nobis.
Sancte Gregóri, ora pro nobis.
Sancte Ambrósi, ora pro nobis.
Sancte Augustíne, ora pro nobis.
Sancte Hierónyme, ora pro nobis.
Sancte Martíne, ora pro nobis.
Sancte Nicoláe, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontífices et Confessóres, oráte pro nobis.
Omnes sancti Doctóres, oráte pro nobis.
Sancte Antóni, ora pro nobis.
Sancte Benedícte, ora pro nobis.
Sancte Bernárde, ora pro nobis.
Sancte Domínice, ora pro nobis.
Sancte Francísce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdótes et Levítæ, oráte pro nobis.
Omnes sancti Mónachi et Eremítæ, oráte pro nobis.
Sancta María Magdaléna, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lúcia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Cæcília, ora pro nobis.
Sancta Catharína, ora pro nobis.
Sancta Anastásia, ora pro nobis.
Omnes sanctæ Vírgines et Víduæ, oráte pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctæ Dei, intercédite pro nobis.
Propítius esto, parce nobis Dómine,
Propítius esto, exaúdi nos Dómine.
Ab omni malo, líbera nos Dómine.
Ab omni peccáto, líbera nos Dómine.
Ab ira tua, líbera nos Dómine.
A subitánea et improvísa morte, líbera nos Dómine.
Ab insídiis diáboli, líbera nos Dómine.
Ab ira, et ódio, et omni mala voluntáte, líbera nos Dómine.
A spíritu fornicatiónis, líbera nos Dómine.
A fúlgure et tempestáte, líbera nos Dómine.
A flagéllo terræmótus, líbera nos Dómine.
A peste, fame, et bello, líbera nos Dómine.
A morte perpétua, líbera nos Dómine.
Per mystérium sanctæ Incarnatiónis tuæ, líbera nos Dómine.
Per advéntum tuum, líbera nos Dómine.
Per nativitátem tuam, líbera nos Dómine.
Per baptísmum et sanctum jejúnium tuum, líbera nos Dómine.
Per crucem et passiónem tuam, líbera nos Dómine.
Per mortem et sepultúram tuam, líbera nos Dómine.
Per sanctam resurrectiónem tuam, líbera nos Dómine.
Per admirábilem ascensiónem tuam, líbera nos Dómine.
Per advéntum Spíritus sancti Parácliti, líbera nos Dómine.
In die judícii, líbera nos Dómine.
Peccatóres, te rogámus audi nos.
Ut nobis parcas, te rogámus audi nos.
Ut nobis indúlgeas, te rogámus audi nos.
Ut ad veram pœniténtiam nos perdúcere dignéris, te rogámus audi nos.
Ut Ecclésiam tuam sanctam régere et conserváre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut domnum Apostólicum et omnes ecclesiásticos órdines in sancta religióne conserváre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut régibus et princípibus chrisiánis pacem et veram concórdiam donáre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut cuncto pópulo christiáno pacem et unitátem largíri dignéris, te rogámus audi nos.
Ut nosmetípsos in tuo sancto servítio confortáre et conserváre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut mentes nostras ad cœléstia desidéria érigas, te rogámus audi nos.
Ut ómnibus benefactóribus nostris sempitérna bona retríbuas, te rogámus audi nos.
Ut ánimas nostras, fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum ab ætérna damnatióne erípias, te rogámus audi nos.
Ut fructus terræ dare et conserváre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut ómnibus fidélibus defúnctis réquiem ætérnam donáre dignéris, te rogámus audi nos.
Ut nos exaudíre dignéris, te rogámus audi nos.
Fili Dei, te rogámus audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exaúdi nos Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Christe audi nos.
Christe exaúdi nos.
Kýrie eléison. Christe eléison. Kýrie eléison.






















































































































Pater noster. secreto.
Qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℟. Sed líbera nos a malo.

Onze Vader.
Die in de hemel zijt: uw Naam worde geheiligd, uw rijk kome, uw wil geschiede op aarde zoalsin de hemel. Geef ons heden ons dagelijks brood, en vergeef ons onze schulden, zoals ook wij vergeven aan onze schuldenaren;
℣. En leid ons niet in bekoring.
℟. Maar verlos ons van het kwade.

Psalmus 69.

Deus in adjutórium meum inténde: * Dómine ad adjuvándum me festína.
2 Confundántur, et revereántur, * qui quærunt ánimam meam:
3 Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala:
4 Avertántur statim erubescéntes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
5 Exsúltent et læténtur in te omnes qui quærunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
6 Ego vero egénus, et pauper sum: * Deus ádjuva me.
7 Adjútor meus, et liberátor meus es tu: * Dómine ne moréris.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: * et in sǽcula sæculórum. Amen.
℣. Salvos fac servos tuos.
℟. Deus meus sperántes in te.
℣. Esto nobis Dómine turris fortitúdinis.
℟. A fácie inimíci.
℣. Nihil profíciat inimícus in nobis.
℟. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis.
℣. Dómine non secúndum peccáta nostra fácias nobis.
℟. Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
℣. Orémus pro Pontífice nostro N.
℟. Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
℣. Orémus pro benefactóribus nostris.
℟. Retribúere dignáre Dómine ómnibus nobis bona faciéntibus propter nomen tuum vitam ætérnam. Amen.
℣. Orémus pro fidélibus defúnctis.
℟. Réquiem ætérnam dona eis Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Pro frátribus nostris abséntibus.
℟. Salvos fac servos tuos, Deus meus sperántes in te.
℣. Mitte eis Dómine auxílium de sancto.
℟. Et de Sion tuére eos.
℣. Dómine exaúdi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.






























℣. Heer, verhoor mijn gebed.
℟. En mijn geroep kome tot U.

℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.

℣. De Heer zij met u.
℟. En met uw geest.

Oremus.
Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere: súscipe deprecatiónem nostram; ut nos, et omnes fámulos tuos, quos delictóru caténa constríngit, miserátio tuæ pietátis cleménter absólvat.
Exaúdi, quǽsumus Dómine, súpplicum preces, et confiténtium tibi parce peccátis: ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas benígnus et pacem.
Ineffábilem nobis Dómine misericórdiam tuam cleménter osténde: ut simul nos et a peccátis ómnibus éxuas, et a pœnis, quas pro his merémur, erípias.
Deus, qui culpa offénderis, pœniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte.
Omnípotens sempitérne Deus, miserére fámulo tuo Pontífici nostro N., et dírige eum secúndum tuam cleméntiam in viam salútis ætérnæ: ut, te donánte, tibi plácita cúpiat, et tota virtúte perfíciat.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla.
Ure igne sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum Dómine: ut tibi casto córpore serviámus, et mundo corde placeámus.
Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indúlgeam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur.
Actiónes nostras, quǽsumus Dómine, aspirándo prǽveni, et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur.
Omnípotens sempitérne Deus, qui vivórum domináris simul et mortuórum, omniúmque miseréris quos tuos fide et ópere futúros esse prænóscis: te súpplices exorámus; ut pro quibus effúndere preces decrévimus, quosque vel præsens sǽculum adhuc in carne rétinet, vel futúrum jam exútos córpore suscépit, intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, pietátis tuæ cleméntia ómnium delictórum suórum véniam consequántur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: † Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, * per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.












Door onzen Heer Jesus Christus uw Zoon, die met U leeft en heerst in de eenheid des Heiligen Geestes, God, door alle eeuwen der eeuwen.
℟. Amen.

℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.

℣. De Heer zij met u.
℟. En met uw geest.

℣. Exaúdiat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
℟. Amen.
℣. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.